Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Previous SubSect

Next SubSect

X (1) Capta igitur fraude tam opulenta, ac potens Urbs Blavia octavo Septembris, qui Natalibus Beatissimæ Virginis Sacer erat, ut quæ Jllam non coleret, Virginem modò simul & Dominam venerari disceret, & Civitas Virginem inter Fortalitia se jactans, Virgo esse desineret, sicque cùm natâ Virgine Blaviæ libertas denasceretur.

(2)

Siccinè tam misero cecidisti Blavia casu!
Cùm Virgo nata est, Urbs opulenta cadis.

-- 20 --


Virgo oriens dedit occasum, atque Eadem dabit ortum.
Dic: fuit, est, & erit Virgo MARIA mihi!

(3) Expleto quippe biennio Blavia expeditionis Vabaricæ initium dedit & finem. Bello interim adeò temerè cœpto prætextus quærebatur, unde simplicioribus impositum Religionem periclitari, hinc preces & oblationes Deiparæ factæ: at non lilium inter spinas: sed spinas inter lilia quæsierat Achilles, quorum in odorem cœcus currebat, & quoniam prudentioribus abunde perspectum erat, Ipsi non adeò cordi esse Reginam Cœli, quàm Regnum terræ, alia armorum causa obtendebatur. Confrania nempè & Conradinia fracti fœderis, aut illusorii tractatûs reæ agebantur, quasi verò fideles hi Circuli fecissent circulum vitiosum, dum ut membra Imperii se conformant corpori, & corpus Capiti. Cætera eodem anno gesta, & publico novorum stylo trita, consultò prætereo, ad ea, quæ ad Institutum meum propiùs faciunt, transiturus.

Previous SubSect

Next SubSect


Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Powered by PhiloLogic