Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Mihetic, AmbrozCassandra Fedele (c. 1420-post 1487; c. 1465-1558) [1487]: Ambrosii Miches Cassandrae Fidelis epistulae, versio electronica, Verborum 743, ed. Iac. Philippus Tomasinus [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [michet-a-cassand.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ambrosius Miches / Dalmata et Sebenicensis. / Cassandrae Fideli. Salutem Plurimam Dicit
Epistola XCV. Cassandrae naturae et fortunae a dotibus praeconium. Quod ignotus ad quasi ignotum scribam, Virgo Cassandra Fidelis, ne mireris. Rumor uirtutum tuarum increbuit, et pulsauit aures nostras, et me tandem impulit inter alios eruditionem tuam tentare, ut saltem ex hoc nosse possis tui Nominis famam circum quaque spargi, et etiam procul ad Prouinciam nostram penetrasse, nec intra proprios parietes comprimi posse. Nam ea de te et tuo studio praedicantur celebranturque, quae non solum in foemineo sexu, uerum etiam in uirili stupore forent. Magna uis Virtutis est atque doctrinae, ut in quocumque loco sit, latere non possit nomen tuum. Multa te commendant, Virgo egregia: excellens in orbe terrarum Patria, Vrbs inclyta Venetorum, Ingenium, Parentes; Dii tibi formam, Dii tibi diuitias dederunt. Sed in his multos communes habes, Ingenio autem ac eruditione liberali paucos, quibus Patriam tuam irradias insuper et parentes tuos illustras, qui si minus hactenus cogniti fuerunt, per te magis fulgebunt.
Has autem dotes ineffabili studio auxisti, superasti sexum, uicisti naturam, coaequasti te non solum nostri seculi egregiis ac illustribus Virginibus, ut fuit D. Costantia
Mihetic, AmbrozCassandra Fedele (c. 1420-post 1487; c. 1465-1558) [1487]: Ambrosii Miches Cassandrae Fidelis epistulae, versio electronica, Verborum 743, ed. Iac. Philippus Tomasinus [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [michet-a-cassand.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.