Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

53. Ad Carum
Numine cuncta uigent Christi, uox linguaque mensque,
Aethereum Musis sufficit ille melos.
Non Heliconis aquas desiderat aut Aganyppes
Quisquis ab illius fonte poeta bibit.
Tu tamen esse putas studiosos uentris et omnes
Asotos, Christi qui pia templa colunt.
Falleris: et ueteres fecerunt sacra poetae,
Sacricolas uates constat et esse nouos.
Castus Apollineis cecinit qui Pythia templis,
Non illi nimio est lingua sepulta mero.
Num, faceret cum sacra Linus, sua carmina fertur
Per uinum atque epulas dememinisse suas?
Nec dapibus foedis Rodopeius abstinet Orpheus
Cum coleret Musis orgia prisca suis?
Nunquid Mopsus idem quod Apicius? Aut dare fas est
Musaeo ingluuiem, Sardanapalle, tuam?
Legifer et Moses, ut posteriora uideret
Terga Dei, nullis inquinat ora cibis,
Qui freta transgressus per hyantia tramite sicco
Tot reducis uulgi festa per ora canit.
Et quamuis satur est cum dicit Oratius: »Ohe, ohe!«,
Nec Chii uatis buccina sicca sonat.

-- 213 --

Vt reliquos sileam, num Iobque Dauidque poetas
Esse sacerdotes inficiere pios,
Et quos ueridicos diuina mente prophetas
Dignatus uates Christus habere suos?
Proxima nec desunt nobis exempla, nec unquam
Auctori sacrum munus obesse suo.
Hoc tibi facundo Prudentius adserit ore,
Doctaque Sedulii Musa negare negat.
Nunquid Aratorem damnat res mystica? Nunquid
Paullinum? Aut numeros, culte Iuuence, tuos?
Nec sacer obscuro sordet Baptista cucullo,
Quo nunc Virgilio est Mantua laeta nouo.
Num, rogo, braccatus non molle poema togatum,
Tonsus et absurda Tubero uoce canit?
Nec mea degenerant, ut reris, carmina, tanquam
Nunc somno aut epulis, Care, poeta uacem;
Immo per excubias et tot ieiunia uellit
Relligio uires attenuatque meas,
Infamesque deos, Cererem Bacchumque relegat,
Ne uitiet mores luxus uterque meos.
Nec patitur mentem pingui torpere Minerua
Indecores abigit regula sancta notas.
Sacra nec ingenio, nec nostris moribus obsunt:
Non adeo Christi dogmata uera nocent.
Ille decus fandi et mentis largitur acumen,
Abstergit tetros corporis ille situs,

-- 213v --

Fonte redundarunt cuius bona cuncta perenni,
Cuius inexaustas uena propinat aquas.
Ergo ciere nefas surdas sine numine Musas,
Et dare uentosis nomen inane notis.
Inde supersedeo mortali a flumine, uiuax
Nam mihi sidereae lympha sititur aquae,
Quae par est explere situm uotisque mederi
Omnibus, ambrosiae rore opulenta suae,
Numine nec cassos carmen sensuque carentes
Exanimesque deos, nomina sola, precor,
Sed Christum, cuius sunt muneris omnia, cuius
Gratia nos omnes, cuius in aere sumus.
Quod si ope tantilla dignabimur, illius et me
Parua instillatae gutta rigabit aquae,
Nectar et ambrosiam et caelestia mella loquemur,
Qualia diuinum carmen habere decet.

Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.