Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
46.
Certauit duplex elementum, terra polusque, Certamenque suum sustinuere diu; Riualique suo neuter decedere passus, Terrane Francissum uendicet anne polus, Dum certant, sibi corpus iners rapit improba tellus, Quod pressum est oneris proditione sui. Sed fretus leuitate sua et uirtute uolauit Spiritus et caelsi sedit in arce poli. Non tamen orbari cognato corpore caelum Francissumque tulit parte carere sui. Ergo ait: »Interea cineres molire caducos Exuuiasque breues, inuida terra, tege; Hic tibi decrescet rediuiuo corpore puluis, Venturus pennis praepes in astra nouis!«
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.