Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

16. Ad Bartholomaeum
Aspice nudus, inops, uulgi securus, ut altum
Dormiat in medio, Bartholomaee, foro:
Stramineumque premit nuda ceruice galerum,
Nec populo exciri praetereunte potest.
Tu nedum aedituos et tintinnabula culpas
Quod somnum excutiant, Bartholomaee, tuum,
Sed trullam atque leuem crepitum meientis amici
Infamat uitiis anxia cura suis,
Quae tibi, Cymmeria quamuis in ualle cubares,

-- 200v --

Cymmeria somnum carpere ualle uetent.
Frustra igitur latebram mutes et mille recessus,
Molliat et lectum pluma supina tuum,
Et salientis aquae captes auiumque susurros:
Quo cura et strepitus excubiaeque meant.

Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.