Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

10. Antonio Gotio Rectori
Quis, precor, ignorat Septembris munera laeti?
Hic reliquis praestat fratribus omne merum,
Luxuriat pomis, ceu diuite Copia cornu,
Foecundoque aestus temperat imbre graues.
Huic hyemes cedant, ueris quoque tempora, quantum
Fructibus adsurgunt florea serta nouis.
Quintilemque licet frugum commendet aceruus,
Sed Canis aestiferi torquet anhela sitis.

-- 126 --

Hunc igitur mensem, qui lucem noctibus aequat,
Quem pia Virgo tenet Libraque lance pari,
Tu quoque tam iusto moderaris pectore, ruri
Dum patria est et dum curia tota uacat.
Ergo magistratus omnes geris, omnia quae sunt
Multorum reliquo tempore, solus habes.
Nec miror, tanti est prudentia: nec modo mensi,
Sed tua sufficeret tempus in omne fides.

Vade retro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.