Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
5.
Me tua Sithoniis certantia colla pruinis, Aemula me puris lumina sideribus, Me similes auro crines et eburnea ceruix Ingenuusque color uiuaque forma capit, Nec lenocinio fuci quaesita uenustas, Sed tua, quam labes nullaque menda notat. Me tua simplicitas, Paphias imitata uolucres, Quique uerecundo est sanctus in ore pudor, Denique me niueo cognati in pectore mores, Me dotes animi corripuere tui, Qualia credibile est caelestes dona benignos, Non matrem decimo mense dedisse tuam. Illecebras quid enim, quid uerba iuuantia dicam? Aut quod olorino stillat ab ore melos? Quid referam doctae studiosas Pallados artes Atque tuas dociles plectra mouere manus? Quid referam uernos spirantia basia flores Quaeque magis Tyrio murice labra rubent? Cetera quid referam, Pallas quibus innuba posset Coniuge cumque Iovis cedere nuda Venus,[ERROR: no reftable :]5,19-20 Cetera .. Venus in margine: Caetera quid referam, quibus innuba cederet olim / Pallas cumque Iouis coniuge nuda Venus? Si modo deposito certare pudore tulisses Pastorique tuum credere nuda latus, Spectarique libens cuperes impune, nec esset Te quoque ceu nudas poena uidere deas. Immortalis ero si te sine ueste uidere
Non hic consiliis grauibus uultuque seuero –
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.