Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
10.
Siccine decaeptos contemnis, Flauia, diuos, Nec metuis sanctam contemerare fidem? Sic frustra est dextrae data dextera? Quaeque recaepit Te modo uenturam, Punica lingua fuit? Ast ego caelestes cordi tibi meque putabam Credulus et uerbis pondus inesse tuis. Tu potius sequeris periuria, linquis amicum, Et rapiunt celeres irrita uerba nothi. Scilicet ultrices mendacia plectere Diras Nescis et memores criminis esse deas? Fictum Acheronta putas? Furiarum uerbera rides? Et tibi Tisiphone creditur esse iocus? Quod si perfidia est nullis obnoxia poenis, Innocuum crimen quodlibet esse rear. Sed potius refugis reminiscere Tantalon undis, Qui poenam merito perfidus ore luit; Laomedontaeae subeant periuria linguae: Falsa fides nullo tempore inulta fuit.
Quem tamen ipsa refers hostem? Quid praeter amicus
Sum reus et plector credulitate mea.
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.