Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

8.
Diffiteare licet te bracchis atque cucullis,
Agnoscit uultus Illyris ora tuos,
Nec tua maiestas uili caligat amictu,

-- 61v --

Lux tua caelari conspicienda nequit.
Nanque potestatis facies et imago coruscat,
Et quamuis cupias degenerare, nequis.
Conspicuum neque enim luna intermenstrua solem,
Nec penitus nubes condere caeca potest;
Te quoque nec penitus uestis plebaea colorat,
Pallaque fulgorem uelat opaca tuum.
Scilicet ipsa tuos uestigat Fama recessus,
Mille aures, totidem lumina et ora gerens,
Teque refert populis et nunctia, testis et index,
Praesentem ostentat conspicuumque ducem.
Nec trabeae nec te tam regia sceptra resignent,
Aemula quam famae prodit[ERROR: no reftable :]8,16 prodit in margine: reddit imago tuae.
Te laudes nomenque tuum uel ubique locorum
Praepes honoratis Gloria uectat equis.
Quid mirum est igitur, nostris celeberrime terris
Dux, Phaethontaei gloria magna Padi,
Si te patritiis Epidaurus honorat alumnis,
Quem niger extrema nouerit Indus aqua?
Si tamen – ut uates tradunt – nec penna nec aurum,
Cornua nec summum dedecuere Iouem,

-- 62 --

Caelestesque decent lusus et mille figuras
Saecula Vertunno prisca dedere suo,
Te quoque mentiri formas et ludere fas est
Et trabeam et fasces dissimulare tuos.
Sed quocunque tamen prodis uenerabilis ore,
Est decor imperii clarus ubique tui,
Nec penitus lateas si Prothea, siue figuris
Vertunnum uincas Mercurium atque Iouem.

Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.