Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
5.
Luctibus infelix cur aestimor esse meorum? O fratres, obitum parcite flere meum, Quod modo dicebar, praeludia certa fuerunt Nomine uenturum uaticinante decus, Nec mihi Felicis nomen disconuenit impar: Nunc sonat ex uero quod prius omen erat. Nunc ego sum felix, tam me langoris acerbi Dedecet et mortis poenituisse meae. Ipsa ualetudo grata est mihi, munere cuius Est mihi peccandi copia facta minor. Ergo mori lucrum est, nec corpus inutile damnem; Haec nos felices res facit, illa bonos. Nam uelut acris equi calor impetuosus obaudit Frena nec immanes ponte tenentur aquae, Sic minus hoc sese iuuenilis temperat ardor Quo mage confidit uiribus ille suis. Quem nisi compescis freno grauiore, peribis Infelix uoti proditione tui. Ergo uel optandum fuerat mihi debile corpus:
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.