Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

21.

-- 70v --

Ergo tempestas nobis uentosa pepercit,
Naufraga nec merces abstulit unda meas,
Ergo uel Aegeas hyemes et saxa Capharei
Innocuae licuit transiluisse mihi:
Nunc autem nequeo medios euadere portus,
Nunc ego naufragium cogor habere domi?
Quod neque praeruptis sunt ausa Ceraunia saxis,
Quod neque spumosis Adria fecit aquis,
Hoc intra muros et tecta domestica cerno,
Infeelix media dissipor urbe ratis.
Nam neque uentorum pelagique adfligor ab ira:
Me domini rabies obruit una mei.
Mi praeceps furor atque aestus rectoris auari
Tempestas, pestis, dira procella fuit.
Ergo tot elapsam scopulos uentosque furentes
Poenitet et longi littora curua maris,
Nec te, Sylla ferox, nec te uitasse, Caribdis,
Profuit: interius Sylla, Caribdis eras!
Visceribus mediis medioque in corpore pestem
Exitiumque tuli caeca carina meum.
Scilicet hic omnes Symplegadas intus habebam,
Hic omnes Furias, omnia monstra tuli.

-- 71 --

Ah ego Cyaneas mallem rupesque Malaeae
Gaudere et spoliis Pontica saxa meis,
Quam sic per facinus spoliari; qualibet unda
Debueram infelix malle perire ratis!
Quid iuuat immanis uitasse pericula ponti,
Si reducem portu deuorat unda suo,
Si nunc in mediae penetralibus obruor Vrbis,
Regnat et in tuto dira procella uado?
O mihi claementes frustra uentosque fideles,
O mihi suspecti fida pericla maris!
Et quicquid cassa formidine triste timebam,
Pondera mendaces uana habuere metus.
Sunt portus, sunt tuta parum naualia nobis:
Sunt mihi fallacis perfida templa soli.
Impia tempestas rapidis in moenibus orta est,
Quaque minus rebar parte ruina uenit,
Votorumque fuit fiducia falsa meorum:
Me fateor propria credulitate ream.
Hunc portum infamem, hoc inamabile littus auarum,
Quam freta debueram cuncta timere magis!
Peccasset pelagus leuiori crimine; raptor
Plus mihi quam damno est proditione reus.
Sic ego communi saciarer sorte, tulisset
Supplicia, eiectus littore, nudus, inops,

-- 71v --

Aut animam efflasset scopulis adfixus acutis,
Cum praedone suo naufraga praeda foret.
Sic impune quidem nec me rideret inultus
Regnaretque meis altior ille malis.
Me miseram! Euasi fluctus innoxia nauis
Vt sim rectori diripienda meo.
Euasi scopulos tuta ut statione perirem:
Sanctior et terris uentus et unda fuit.
I, portu securus agas templisque deorum:
Naufragus est portus, naufraga templa mihi.
Illa, inquam, quae me damnabant improba uotis,
Accumulant damnis damna priora nouis,
Praedonem quorum inuiolabile seruat asyllum,
Nec sinit immunes dira rapina deos.
Sit pudor hic saltem miscendo sacra profanis,
Parcite caelestes conscelerare pios.
Ocyus hoc nostris expellite dedecus aris,
Diluat admissum sanctior unda nefas.
Et quicquid sceleris conflatum est, expiet ignis,
Fumet odoratis diues acerra focis.
O diris addicte senex, quid linquere cessas
Templa execrandis non adeunda uiris?

-- 72 --

Quid, precor, incaestas sacraria summa deorum,
Quid pede sacrilego limina sancta teris?
Temperet accessu pestis deuota profano,
Crimen abhorrescunt numina magna tuum.
Hoc dirum Scythiae templum et Busiridis ara,
Et domus horrendi tetrior Antiphatae,
Furis Auentini specus et Scyronia rupes
Est, ubi praedonem protegit ara meum.
Nulla ibi relligio, nulla impolluta deorum
Templa, ubi seruari talia furta licet.
Nullos esse deos caelumque affirmat inane
Qui tantum facinus sustinuisse potest.
Quin latebras linquis amens? Quae crimina damnant,
Praetendis sceleri numina magna tuo!
Quid mihi depositum non promis et unguibus uncis
Furta nec extorques exuuiasque graues,
Infamasque solum diris natale rapinis
Et patriam soluis relligione tuam?
Hypponactaeos quod si contemnis iambos,
Nec famae aut cura est nominis ulla tui,
Carmina Musarum nec sanguinolenta perhorres –
At saltem edictum pontificale time!
Tu tamen illecebris Sybaritum mollior udis,
Quae luxu Oebalio desidiosa fluis,

-- 72v --

Milesi solos imitari conscia mores
Nunc male fucandis ingeniosa dolis,
Arpiis eadem trucibusque rapacior Euris
Discolor et uitiis digna perire tuis,
Non impune feres, ut cessent fulmina, nec te
Tincta Lycambaeo spicula felle petant:
Quod merita es per tot scelerum diuortia, solues,
Vlciscere meas moribus ipsa uices.

Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.