Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
3. Ad regem Gallorum
Dimidium facti quis rerum exordia dicat? Principium phas sit dicere cuncta tuum. Nanque tibi indulsit nutum Deus aetheris alti; Occurrit uotis laurea quaeque tuis. Sic firma et stabilis tecum est uictoria; Christo Velle tuum par est: quod facis, ille facit. Auspice quo sociis caelo tua militat armis Francia; coniurant terra polusque simul. Vtque tuas acies summus non deserit aether, Conspirante Deo uincere uelle tuum est. Inuictus – quid enim? – uix Alpes scandis, et ecce Obuia deditio totius Italiae! Ecce tui fugiunt, quos nondum prospicis, hostes, Et sine momento terra Latina tua est. Ergo auctore Deo simul annuis, omnia uincis, Rumorem palma praeueniente suum. Ocyor et uentis et fulminis ocyor alis, En uelut e caelo laurea missa uolat!
Sic modo qui late populos crassatur in omnes,
Liberum et Alciden, fabula prisca canit,
Res sumus[ERROR: no reftable :]3,96 sumus in margine: est auspiciis una futura tuis.
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.