Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro


Vaticinium. Futurorum prouidentiam ratione comprehendi posse pro uirtute uiri putauit Chilo [ERROR: no reftable page:]9. Epimenides Lacedemoniis prędixit captiuitatem, quam passuri erant ab Archadibus[ERROR: no reftable page:]1. Prędixit Cretensibus belli exitum. Pherecides nauem mergendam prędixit et Magnesiis contra Ephesios uictoriam [ERROR: no reftable page:]15. Anaxagoras prędixit lapidem a sole casurum. Idem de sereno mox erupturam pluuiam diuinauit [ERROR: no reftable page:]17. Socrati demonium prędicebat futura [ERROR: no reftable page:]19. Diuinos quoque esse sapientes, quod in se ipsis quasi habeant deum [ERROR: no reftable page:]72. Pytagoras diuinatione ea sola utebatur quę fit per auguria et uaticinia KK3-347 [ERROR: no reftable page:]82. Bos Apis Eudoxi pallium lingere uisus; celebrem eum fore nec officia longeuum ex eo ostento sacerdotes dixere [ERROR: no reftable page:]87. Democritus quędam futura prędixit et diuinis honoribus dignus iudicatus est [ERROR: no reftable page:]92. Lacte inspecto dixit capellę primi partus et nigrę est. Quod admiratus est Hippocrates. Puellam, Hippocratis comitem, primo die ita salutauit: Salue, uirgo, postridie uero: Salue, mulier. Fuerat enim nocte illa uitiata [ERROR: no reftable page:]92. Epicurus diuinationem omnem tollit [ERROR: no reftable page:]109.

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.