Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[ERROR: no reftable :]METHAMORPHOSES
Vaticinium. Ochiroe plura quam dii permitterent prędicere affectans mutata est in equam [ERROR: no reftable liber:]II. Calchas, Textoris filius, portento draconis, qui ad nidum uolucris deuolutus pullis octo consumptis in saxum dirriguerat, significari dixit Argiuos nouem annos Troiam obsidione pressuros, decimo capturos [ERROR: no reftable liber:]XII. Tages primus apud Etruscos diuinandi scientiam inuenit [ERROR: no reftable liber:]XV.
Vindicta. Mynos domitis Atheniensibus, quia Androgeum, filium eius, interfecerant, imposuit, ut quotannis unum ex liberis in Cretam Minotauro deuorandum mitterent. Achelous Naiades, dum sacra diis redderent illo pręterito, in Echinnadas insulas conuertit [ERROR: no reftable liber:]VIII. Nessi uindicta in Herculem. Calyroe, ut necem mariti uindicaret, a diis impetrauit, ut filii paruuli repente crescerent in ętatem adultam [ERROR: no reftable liber:]IX. Hecuba Polydori filii necem uindicauit auulsis mordicus Polynestoris naribus. Mox uersa est in canem [ERROR: no reftable liber:]XIII.
Visus. Gorgones uno oculo uicissim inter se usę [ERROR: no reftable liber:]IIII.
Venti. Aquilo rapuit Orithiam, quę illi ab Athenis in Thraciam delata Chalaim et Zethum genuit. Eorum humeris increueunt alę, ne dissimiles patri essent [ERROR: no reftable liber:]VI.

-- KK3-339 --

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.