Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

IOANNES
Bonus. De Nathanael: Ecce uere Israelita, in quo dolus non est I. De Ioanne Baptista: Ille erat lucerna ardens et lucens; uos autem uoluistis ad horam exultare in luce eius V. Sancti homines dii appellati in Scripturis X. Siquis ambulauerit in die, non offendit, quia lucem huius mundi uidet; si autem ambulauerit in nocte, offendit, quia lux non est in eo XI. Vnguentum quo Maria unxit pedes Iesu, iustitia est, ideo libra est. Quęris operari iustitiam; unge pedes Iesu, beneuiuendo Dominica sectare uestigia XII. In hoc clarificatus est pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli XV. Latitudo crucis per extensionem manuum signat opera bona in latitudine caritatis XVIII.

-- KK1-121 --


Baptisma. Ego baptizo in aqua etc. I. Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest uidere regnum Dei. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. Quod baptisma non potest repeti. Augustinus. Quomodo natiuitas spiritalis carnali comparetur. Figurę: Heliseus eduxit de aqua, ferrum. Iudei mare Rubrum transierunt. Naaman Syrus in Iordane purgatus est. Erat Ioannes baptizans in Ennon iuxta Salim, qui aquę multę erant illic III. Piscina probatica. typus baptismi: illic sanabantur corpora, hic animę; illic operatio angeli, hic Spiritus Sancti V. Natatoria Syloe in qua cęcus uisum recepit signat baptisma per quod genus humanum a natiuitate cęcum illuminatur IX. Abiit iterum trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans, et mansit illic, id est transiit de Iudea ad baptizatos ex gentibus X. Iam uos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum uobis. Augustinus: Accedit uerbum ad aquę elementum et fit sacramentum. Vnde ista tanta uis aquę, ut corpus tangat et cor abluatur, nisi faciente uerbo, non quia dicitur, sed quia creditur XV.
Benedictio. Sanctifica eos in ueritate; sermo tuus ueritas est etc. XVII.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.