Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
[ERROR: no reftable :]LAERTIVS
Temperantia. Chilonis sententia est: Nihil nimis [ERROR: no reftable page:]6. Vel Solonis [ERROR: no reftable page:]9. Vel Socratis [ERROR: no reftable page:]19. Pythagoras omne nimium reprobat, dicens non debere quenquam neque laborum neque ciborum transgredi modum [ERROR: no reftable page:]81. Timor. Diogenes Alexandro stante atque interrogante, num me times? Quid enim, inquit, es, bonum an malum? Dicente bonum: Quis ergo, ait, bonum timet? [ERROR: no reftable page:]59. Quid sit timor? Quę eius species [ERROR: no reftable page:]72. Cleanthes, cum sibi probro daretur, quod esset timidus: At ideo, inquit, parum pecco [ERROR: no reftable page:]78. Pyrro in naui reliquis tempestate perterritis ipse impauidus [ERROR: no reftable page:]95. Terram esse antiquissimam deorum ait Plato; fuisse autem conditam, ut diei noctisque tempora et uices uariaret. Duo principia: Deus et materia [ERROR: no reftable page:]36. Parmenides primus terram globosam dixit et rotundam et in medio sitam [ERROR: no reftable page:]90. Diogenes Apolloniates ait terram esse rotundam atque in medio sitam stabilitatem accepisse ex calidi circumferentia, ex frigido concretionem ac soliditatem [ERROR: no reftable page:]94. Tempus. Thales primus temporum uicissitudines inuenit [ERROR: no reftable page:]5. Sapientissimum tempus. Inuenit enim omnia [ERROR: no reftable page:]6. Pittacus percunctantibus, quidnam esset gratificum? Tempus, ait [ERROR: no reftable page:]10. Est illa eius sententiola: Tempus nosce [ERROR: no reftable page:]11. Plato tempus esse cęli motum et absque mundi natura non constare tempus [ERROR: no reftable page:]35. Arcesilaus Aridelo inter pocula proponenti quiddam: At hoc ipsum, inquit, imprimis philosophię proprium est cuiusque rei tempus scire [ERROR: no reftable page:]42. Theophrastus habebat semper in ore: Sumptus preciosissimus tempus [ERROR: no reftable page:]49. Diogenes cuidam ostendendi sibi horoscopum: Vtile sane inuentum, ait, ne priuemur coena. [ERROR: no reftable page:]63. Zeno ait: Nullius nos rei maiorem inopiam perpeti quam temporis [ERROR: no reftable page:]65. Tempus esse incorporeum; pręteritum et futurum infinitum esse, pręsens autem finitum [ERROR: no reftable page:]75. Quid sit hyems? Quid uer? Quid ęstas? Quid autumnus [ERROR: no reftable page:]76. Pytagoras primus Vesperum atque Luciferum idem sydus esse dixit [ERROR: no reftable page:]82. Alii Parmenidi hoc tribuunt [ERROR: no reftable page:]91. Protagoras primus temporis partes diffiniuit ac temporis uires exposuit [ERROR: no reftable page:]93.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.