Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LVCAS
Bellum. Militibus pręceptum: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis uestris III. Centurionis fides et humilitas VII.
Bonus. Zacharias et Helizabet iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela. De Ioanne Baptista:Multi in natiuitate eius gaudebunt. Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suę. Puer autem crescebat et confortabatur spiritu. Iustorum enim est ire de uirtute in uuirtutem I. Symeon iustus et timoratus. Difficulter enim iustitia sine timore custoditur. Timorem dico non quo poena formidatur, sed quo cauetur Domini offensio II. Parate uiam Domini --- per conuersationem bonam. Rectas facite semitas eius --- non deuiando a ueritate, ut in te sermo Dei absque offensa perambulet. Ioannes

-- KK1-120 --

Baptista in tantam opinionem meritis uirtutis ascendit, ut plerisque Christus putaretur III.

-- --

Non est arbor mala faciens fructum bonum. Bonus homo de thesauro cordis sui profert bonum VI. Terra bona suscipiens semen et faciens fructum centuplum VIII. Lucernę ardentes in manibus uestris XII.
Baptisma. Ioannis pręparatorium tantum ad fidem Christi suscipendam. Baptismatum quinque genera: figurale, pręparatorium, spiritale, sanguinis et lachrimarum. Inter baptisma Ioannis et Christi. Baptisma Iudaicum, Ioannis, nostrum. Baptizato Iesu apertum est celum. Signat baptizatis in Christo patere paradisum et donari Spiritum Sanctum et filios Dei fieri per gratiam III. Parant pasca, ubi aquę infertur amphora; quia tempus adest quo ueri pascę [temporibus] cultoribus typicus de limine auferatur cruor et ad tollenda crimina uiuifici fontis baptisma, consecretur XXII.
Benedictio. Eleuatis manibus suis benedixit eis. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis. Instruit nos, ut quotiens recedimus, benedictionibus subditos Deo comendemus XXIIII.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.