Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

VITĘ PLVTARCHI
Sapiens. Pittheus sapiens habitus [ERROR: no reftable page:]1. Solon se multa quotidie discentem senescere aiebat [ERROR: no reftable page:]20. Fabius militem Marsum, cum infidum audisset, sua in illum liberalitate fidum fecit. Alterum e castris noctu discedentem amore mulierculę cuiusdam, ipsa in castris adducta, retinuit [ERROR: no reftable page:]58. Non omnia data sunt hominibus simul [ERROR: no reftable page:]71. Stultos prudentibus maiori emolumento esse quam e contra [ERROR: no reftable page:]92. Melancholici ingeniosi [ERROR: no reftable page:]117.

-- --

Odi sapientem qui sibi sapiat nihil. Calistenes eloquens, sed parum sapiens [ERROR: no reftable page:]48. Stilpo philosophus nihil suum esse putauit pręter scientiam [ERROR: no reftable page:]95. Prudentiam quodammodo esse diuinationem [ERROR: no reftable page:]132. ms-405v Superbus. Superbia Romuli ex rebus prospere gestis [ERROR: no reftable page:]9. Demetrius neminem pręter se et Antigonum patrem appellabat regem [ERROR: no reftable page:]97. Aspero natura discipulo Plato dicere solitus est, ut Gratiis sacra ferret [ERROR: no reftable page:]137. Secretum. Consi ara sub terra latens [ERROR: no reftable page:]7. In publico conuiuio Spartę ingredientibus natu maximus portas ostendens dicebat: Per hasce uerbum non egreditur [ERROR: no reftable page:]12. Themistocles, cum suorum persecutionem fugiens Ęgeas, Eolicum oppidum, peruenit et apud Nicogenem hospitem latens ab Olbio, filiorum Nicogenis pedagogo, numine afflato audiuit: Nocti uocem, nocti consilia, nocti omnia dato [ERROR: no reftable page:]44. Trium rerum se penituisse Cato dixit, primo quod mulieri quicquam archanum credidit [ERROR: no reftable page:]92. Marii latebra [ERROR: no reftable page:]137. Philippus amisit oculum, quo concumbentem Deum Olympiadi per ianuę rimam aspexerat [ERROR: no reftable page:]41. Philippides a Lisimaco rogatus, num aliquid suarum rerum expeteret, respondisse fertur: Solum, o rex, ne archanorum tuorum quicquam mihi credas [ERROR: no reftable page:]95. Silentium. Cato se tenere tam diu dixit, donec disceret non silenda. Et cum taciturnitatem suam improbari audisset, parum id se pensi habere dixit, dummodo uitam non improbarent [ERROR: no reftable page:]65. Somnus. Lacones pueri cubantes in thoris arundineis [ERROR: no reftable page:]13. Titus Latinuss somnium prodere negligens filium amittit et egrotat. Cum id senatui renunciasset, statim conualuit [ERROR: no reftable page:]38. Agarista per quietem leonem sibi parere uisa, genuit Periclem [ERROR: no reftable page:]50. Medicina per somnium indicata [ERROR: no reftable page:]52. Somnium ephori quo significatum est quttuor perituros, quinto superstite [ERROR: no reftable page:]108. Nihil certius esse dixit Scylla quam quod somnio fuerit significatum [ERROR: no reftable page:]8. Somno moderato et stratu uili usus Agesilaus [ERROR: no reftable page:]26. Alexander mollem lectum fastiditus [ERROR: no reftable page:]43. Somnium Calphurnię6 de Cęsaris nece [ERROR: no reftable page:]58. Somni parcus Brutus [ERROR: no reftable page:]82. Senex. Solon qua re fretus tyranni minas non timeret, cum rogaretur: Senectute, inquit [ERROR: no reftable page:]24. Cato in senem prauum, ne mala adderet senectuti, cum ipsa per se satis habeat mali [ERROR: no reftable page:]92. Considius: Senectus me intrepidum facit, ait [ERROR: no reftable page:]52.

-- KK3-261 --

Solis defectio Pericle nauigante [ERROR: no reftable page:]55. Qui solis defectum prędixerat, a Dionysio argenti talento donatus est [ERROR: no reftable page:]74. Suspicionem, ut auerteret in se conceptam, Valerius Publicola domum propriam demolitus est [ERROR: no reftable page:]26. Cinna pro Cinna interemptus 58, [ERROR: no reftable page:]80. Sspultura. Hannibal Marcellum honorifice sepeliri iussit [ERROR: no reftable page:]77. Nicias uictorię opinionem et glorię negligere maluit quam suorum ciuium corpora inhumata relinquere [ERROR: no reftable page:]14. Bucephali equi sepulchrum [ERROR: no reftable page:]48. Cato fratrem magnifice sepeliuit [ERROR: no reftable page:]65. Solitudo. Scipio Africanus ueluti in portum se interdum

-- --

in solitudinem recipiebat [ERROR: no reftable page:]79. Demosthenes duos et interdum tres menses continuo domi manens abrasa capitis parte, ut sibi exeundi pręriperet facultatem [ERROR: no reftable page:]85. Timon Athenieneis fugiens hominum congressus [ERROR: no reftable page:]110. Sacerdos. Pontifex a potentia potius quam a ponte dictus [ERROR: no reftable page:]17. Vestales. Ignis sacer. Salii quare [ERROR: no reftable page:]17. Similitudo anciliorum a Veturio Mamurio factorum, ita ut non dinoscerentur [ERROR: no reftable page:]17.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.