Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Sapiens.
Nemo mortalium omnibus horis sapit [ERROR: no reftable page:]80.
Aquilę rapta non protinus ferunt, sed primo deponunt expertęque pondus tunc demum
abeunt [ERROR: no reftable page:]106.
Platea auis, cum deuoratis se impleuit conchis, calore uentris coctas euomit atque ita
ex his esculenta legit testas excreans [ERROR: no reftable page:]11.
Coruus uisus in situlam monumenti lapides congerens, ut tali congestu aquam potaturus
in summo uenire cogeret [ERROR: no reftable page:]112.
Qui alituum colloquia crediti sunt intelligere. Serpentes auibus solidis deuoratis ossa
euomunt [ERROR: no reftable page:]115.
Apes, cum ad flores exeunt, si incidit procella, apprehensis pedusculo
lapillis se librant [ERROR: no reftable page:]117.
Animalia sapientiora quibus sanguis tenuior [ERROR: no reftable page:]126.
Morus sapientissima arborum; quę exacto iam frigore germinat [ERROR: no reftable page:]158.
In Cilicia riuus ex quo bibentium sensus subtiliores fiunt [ERROR: no reftable page:]296.
Melanuri in mare panem abiectum rapiunt; ad cibum in quo hamus sit non accedunt [ERROR: no reftable page:]303.
Pythagoras Apollinis iudicio sapientissimus [ERROR: no reftable page:]319.
Euphranoris Alexander Paris est; in quo omnia simul intelliguntur: iudex, amator,
interfector [ERROR: no reftable page:]321.
Neocles pictor argumento declarauit quod arte non potuit [ERROR: no reftable page:]333.
Etiam ferę abrosas partes corporis relinquunt, propter quas se periclitari nouerint
[ERROR: no reftable page:]350.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|