Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro


Religio. Oportet credentem Christo renunciare sęculo. Sic Samaritana reuelato sibi Christo reliquit hydriam, id est carnalem concupiscentiam IIII. Si uoluerimus Christum in nauiculam nostram suscipere, id est in cordibus nostris habitare, statim inueniemur in terra ad quam ire uolumus, id est in cęlum VI. Ego sum lux mundi. Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen uitę VIII. Siquis mihi ministrat, me sequatur, et ubi ego sum, illic et minister meus erit. Siquis mihi ministrauerit, honorificabit eum Pater meus XII. In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis et efficiamini mei discipuli. Iam non dicam uos seruos, quia seruus nescit, quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos, quia omnia quęcunque audiui a Patre meo, nota feci uobis. Non uos me elegistis, sed ego elegi uos et posui uos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus uester manat XV.

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.