Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

BIBLIA
Religio. Dicitur ad Abraham: Egredere de terra tua [ERROR: no reftable page:]2. Moyses iussus est educere populum de Ęgypto in terram lacte et melle manantem [ERROR: no reftable page:]10. Primogenita sanctificata Domino [ERROR: no reftable page:]11. Primogenitum dabis Deo. Sanctuarium, propiciatorium, mensa, candelabrum, lucernę. Item tabernaculum, uelum, archa, altare, uasa, tentoria etc. Expiatio altaris. Omnis qui tetigerit illud, sanctificabitur. Quę

-- KK3-179 --

facienda super altari. Oblatio [ERROR: no reftable page:]13. Oleum unctionis. Caro omnis non unguetur ex eo [ERROR: no reftable page:]14. Omnia unctionis oleo consecrabis [ERROR: no reftable page:]15. Primogenita nemo uouere poterit, quia Domini sunt. Quod Domino consecratum est, non ueniet [ERROR: no reftable page:]19. Vir et mulier cum se consecrabunt Domino, a quibus rebus debeant se abstinere [ERROR: no reftable page:]20. Transeuntes Iordanem in terra Chanaan

-- --

disperdite habitatores etc. mundantes terram. Siquos reliqueritis, infesti uobis erunt [ERROR: no reftable page:]25. Cum quęsieris ibi Dominum Deum tuum, inuenies eum, si tamen toto corde quęsieris, et tota tribulatione animę tuę. Cum introieris etc. VII gentes percuties ad internitionem, nec foedus nec coniugia inibis cum eis etc. [ERROR: no reftable page:]26. Ad Iosue diicitur: Solue calciamentum de pedibus. Locus enim in quo stas sanctus est [ERROR: no reftable page:]31. Samuel propheta fidelis in Israel [ERROR: no reftable page:]41. Hiram mittebat Salomoni ligna cedrina et abiegna pro structura templi [ERROR: no reftable page:]56. Helias reperit Heliseum arantem et uocauit.Ille surgens secutus est eum [ERROR: no reftable page:]60. Asa edixit: Siquis non quęsierit Dominum Deum Israel, moriatur. Tunc iurauerunt Domino, et ipse pręstitit eis requiem [ERROR: no reftable page:]77. Confortauit eos, ne timerent, quia Dominus pugnabit pro eis [ERROR: no reftable page:]78. Congregata multitudine in area quę est ab oriente portę sacrę etc. [ERROR: no reftable page:]90. Thobię posteritas omnis in conuersatione sancta permansit [ERROR: no reftable page:]93. Hortatur ad seruiendum Deo cum timore. Psalmus II [ERROR: no reftable page:]108. De fideli ad religionem conuerso. Psalmus XV [ERROR: no reftable page:]109. Regimen Ecclesię, Psalmus XXII. Orat dirigi in uia Domini. Psalmus XXIIII. Diligentia cultus diuini. Qui diluuium inhabitare facit. Psalmus XXVI [ERROR: no reftable page:]110. Mihi adhęrere Deo bonum est. Psalmus LXXII [ERROR: no reftable page:]114. Elegi abiectus esse in domo Domini etc. Psalmus LXXXIII [ERROR: no reftable page:]116. Plantati in domo Domini multiplicabuntur. Psalmus XCI [ERROR: no reftable page:]117. Custodit Dominus animas sanctorum suorum. Psalmus XCVII [ERROR: no reftable page:]117. Dirupisti uincula mea etc. quibus tenebar alligatus sęculo. Tibi sacrificabo, iam fungens officio sacerdotis. Psalmus CXV. Exaltauit me. Viuam et narrabo opera Dornini. Psalmus CXVII [ERROR: no reftable page:]119. Nazarei qui sint. Psalmus CXXXI [ERROR: no reftable page:]123. Confortauit seras portarum tuarum, id est uirtutem

-- KK3-180 --

ms-376r sacramentorum per quę intratur in Ecclesiam. Psalmus CXLVII [ERROR: no reftable page:]125. Via, Domini [ERROR: no reftable page:]127. Turris fortissima nomen Domini. Ad ipsam currit iustus et exaltabitur [ERROR: no reftable page:]130. Dum esset Deus in propiciatorio, obtulimus thimiama in altari, corde meditabimur eum etc. Amica mea, ueni, iam hiems transiit [ERROR: no reftable page:]135. Egredimini de sęculo, ut uideatis regem uestrum [ERROR: no reftable page:]136. Vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei [ERROR: no reftable page:]139. Nosse te, Domine, consumata iustitia est, et scire iustitiam et uirtutem tuam radix est immortalitatis [ERROR: no reftable page:]140. Religiositas custodiet et iustificabit cor. Fili, accedens ad seruitutem Dei, sta, in iustitia et timore et prępara animam tuam ad tentationem [ERROR: no reftable page:]141. Time Deum, cogita, loquere [ERROR: no reftable page:]144. Salus animę in sanctitate iustitię [ERROR: no reftable page:]147. Domus Iacob, uenite, ambulamus in lumine Dei nostri [ERROR: no reftable page:]152. Quęrite Dominum, dum inueniri potest [ERROR: no reftable page:]163. Qui elegerint quę ego uolui et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus; nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit etc. [ERROR: no reftable page:]164. De episcopis futuris ex gentibus [ERROR: no reftable page:]165. Patrem uocabis me, et post me ingredi non cessabis 168. Non sum turbatus te pastorem sequens, et diem hominis non desideraui [ERROR: no reftable page:]172. Vię Syon lugent, eo quod non sint qui ueniant ad solemnitatem [ERROR: no reftable page:]181. Bonum est uiro, cum portauerit iugum ab adolescentia sua [ERROR: no reftable page:]182. Nam si in uia Dei ambulasses, habitasses utique in pace super terram. Disce, ubi sit prudentia, ubi sit uirtus, ubi sit intellectus etc. [ERROR: no reftable page:]183. Ecce circumdedi te uinculis, donec compleas [ERROR: no reftable page:]184. Perfode parietem, et egredieris per eum; in humeris portaberis, in caligine effereris, faciem uelabis et non uidebis terram, quia portentum dedi te domui Israel [ERROR: no reftable page:]186. Ingredientur portas atrii interioris uestiti lineis; uittę lineę in capitibus eorum etc. [ERROR: no reftable page:]194. Et ero eis quas exaltans iugum super maxillas eorum. Post Dominum ambulabunt [ERROR: no reftable page:]203. Vocate coetum,

-- --

congregate senes, omnes hab itatores terrę in domum Dei uestri etc. [ERROR: no reftable page:]204. Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum, id est fideles renunciantes diuitiis sęculi, et sperabunt in nomine Domini.

-- KK3-181 --

ms-376v Increpat Dominus populum de negligentia templi reędificandi, propter quod eos pati rerum penuria asserit [ERROR: no reftable page:]211. Circumdabo domum meam ex his qui militant mihi [ERROR: no reftable page:]214.
Rex. Moyses dat leges regnaturo super Israel [ERROR: no reftable page:]28. Samuele sacerdote filii Israel petierunt sibi constitui regem. Et obtinuerunt nescientes id uerti in ipsorum perniciem [ERROR: no reftable page:]42. Samuel exposuit legem regni [ERROR: no reftable page:]43. Dauid persecutoris sui Saulis honori uitęque pepercit nollens extendere manum suam super christum Domini [ERROR: no reftable page:]47. Ipsum qui extenderat occidi iussit [ERROR: no reftable page:]49. Absalon dominandi cupiditate incensus patrem regno uitaque priuare molitus est [ERROR: no reftable page:]52. Regem Dauid, quod iam senuisset, milites iurauerunt non permissuros ultra eum secum ad bella egredi [ERROR: no reftable page:]54. Adonias, cum Salomonem in regno successurum timeret, seditionem mouit; a suis derelictus confugit ad tabernaculum [ERROR: no reftable page:]55. Regis fortitudo [ERROR: no reftable page:]88. Deus regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi [ERROR: no reftable page:]107. Dauid disponit se ad uirtutes regias. Psalmus C [ERROR: no reftable page:]117. Gubernator [ERROR: no reftable page:]127. Rex bis. Regis ira et facilitas [ERROR: no reftable page:]128. Regis ira et benignitas. Ira regis. Rex iustus. Rex sapiens. Rex iustus. Cor regis in manu Domini [ERROR: no reftable page:]130. Time Dominum et regem. Cor regum inscrutabile. Gloria regum inuestigare sermonem. Rex iustus. Rector. Rector negligens. Rector [ERROR: no reftable page:]131. Rex iustus. Rex impius. Princeps impius. Impiorum dominatus et dispersio, bis. Rex iustus. Princeps audiens uerba mendacii. Seruus dominans [ERROR: no reftable page:]132. Melior est seruus pauper et sanus rege sene et stulto, qui nescit prouidere in posterum [ERROR: no reftable page:]133. Impii domini laudantur uiui; mortuis detrahitur [ERROR: no reftable page:]134. Ve rex puer et principes mane comedentes [ERROR: no reftable page:]134. Audite reges, quoniam data est a Domino potestas uobis et uirtus ab Altissimo. Rex sapiens populi stabilimentum [ERROR: no reftable page:]138. Magnato humilia caput tuum [ERROR: no reftable page:]141. Longe abesto a tyranno. Rex insipiens. Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias. Sępe insuspicabilis portauit diadema. In unamquamque gentem pręposuit rectorem [ERROR: no reftable page:]144. Rectorem te posuerunt, noli extolli. Esto illis quasi unus ex ipsis. Sceptra iniquorum contribulet Deus [ERROR: no reftable page:]148. Ezechias rex [ERROR: no reftable page:]151. Deus creauit terram et quę in ea sunt, et dat eam cui

-- KK3-182 --

uult. Et nunc regnum Iuda dat in manu Nabuchodonosor [ERROR: no reftable page:]174. De frugibus pars LX, de animalibus CC dabitur principi. Super eum autem erunt holocausta etc. Item qualiter adorabit et offeret in sabbatis et Calendis [ERROR: no reftable page:]194. Quę ad principem spectant: iustus, suo contentus, adeuntibus se facilis [ERROR: no reftable page:]196. Dominatur excelsus in regno hominum, et cuicunque uoluerit, dabit illud [ERROR: no reftable page:]197. Ipse, id est diabolus de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt [ERROR: no reftable page:]210. Subuertam solium regnorum et conteram fortitudinem regni gentium [ERROR: no reftable page:]212. Tarsenses et Malotę dedignantur seruire concubinę Antiochi regis [ERROR: no reftable page:]225.
Risus. Sarra post ostium risit; reprehenditur a Domino [ERROR: no reftable page:]3. Melior est ira risu [ERROR: no reftable page:]134. Sicut sonitus spinarum sub olla, sic risus stulti [ERROR: no reftable page:]134. Risus fatui. Risus sapientis [ERROR: no reftable page:]145. Non corrideas filio, ne condoleas [ERROR: no reftable page:]147.
Reus. De damnatis 155, [ERROR: no reftable page:]156. Cor tuum meditabitur timorem; ubi est litteratus, ubi legis uerba ponderans, ubi est doctor paruulorum? [ERROR: no reftable page:]158. De damnandis in iudicio 167. Non habitabunt in terra Domini [ERROR: no reftable page:]203.

-- --


Refugium. Domine, factus es nobis refugium. Psalmus LXXXIX [ERROR: no reftable page:]116. Et post rixam est regressus ad amicum [ERROR: no reftable page:]146.
Resurrectio. Helias filium uiduę suscitat [ERROR: no reftable page:]60. Heliseus mulieris Sunamitidis filium [ERROR: no reftable page:]62. Cadauer mortui, cum in sepulchro ossa Helisei tetigisset, reuixit [ERROR: no reftable page:]66. Iob: Scio enim, quod Redemptor meus uiuit et in nouissimo die de terra surrecturus sum etc. [ERROR: no reftable page:]104. In tempore illo eiicient ossa regum et cęterorum de sepulchris. Et eligent magis mortem quam uitam qui ressidui erunt [ERROR: no reftable page:]169. Propheta educitur in campum ossibus plenum etc. Hęc dicit Dominus: Ecce ego aperiam tumulos uestros et educam uos de sepulchris uestris etc. [ERROR: no reftable page:]192. Multi de terrę puluere euigilabunt, alii in uitam ęternam, alii in opprobrium, ut uideant semper [ERROR: no reftable page:]200. Viuificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos [ERROR: no reftable page:]202. De generali resurrectione: De manu mortis liberabo eos [ERROR: no reftable page:]203. Rasias moriens proiecit intestina et inuocauit Deum, dominatorem uitę ac spiritus, ut hęc illi rursum redderet resurrecturo in nouissimis [ERROR: no reftable page:]229.

-- KK3-183 --

ms-377r

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.