Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro


Patientia. Chilo indignanti fratri, quod ephorus ipse non fieret, cum ille fuisset: Ego, inquit, pati iniurias scio, non tu [ERROR: no reftable page:]9. Difficile esse dixit iniurias tolerare [ERROR: no reftable page:]10. Bias interrogatus, quid nam esset difficile: Ferre, inquit, fortiter mutationem rerum in deterius [ERROR: no reftable page:]11. Socrates, cum fuisset a quodam calce percussus, admirantibus illius tolerantiam dixit: Quid enim, si me asinus calce impetisset, num illi diem dixissem [ERROR: no reftable page:]18. Aristippus consputus a Dionysio modice tulit eam iniuriam, cum quidam ęgre ferret. Piscatores, inquit, ut gobium capiant, mari patiuntur aspergi, et ego, ut balenum accipiam, non patiar excreatione aspergi [ERROR: no reftable page:]22. Polemon a cane lacessitus, dum ille suram discerperet, ne expalluit quidem [ERROR: no reftable page:]40. Diogenes ęstate se in feruida arena uolutabat, hyeme uero statuas niue perfusas complectebatur se ipsum ad laborum tolerantiam

-- --

exercens [ERROR: no reftable page:]55. Nudis pedibus calcabat niues [ERROR: no reftable page:]56. Ad eum qui se trabe concusserat ac postmodum dicebat .caue.: Num, inquit, iterum me ferire uis [ERROR: no reftable page:]57. Colaphum a quopiam accipiens: Hercules, inquit, cuiusmodi me latebat res, quod aperto pergerem capite [ERROR: no reftable page:]57. Interrogatus, quidnam uellet, ut colaphum acciperet: Galeam, inquit [ERROR: no reftable page:]58. Rogatus, quid ex philosophia lucratus esset: Etsi nihil aliud, inquit, uel hoc ipsum quod ad omnem fortunam pręparatus sum [ERROR: no reftable page:]59. Zeno interrogatus, quo nam esset animo aduersus maledicta, dixit ueluti legatus absque responso remittatur. Erat patientissimus et simplicissimi uictus, nec frigore nec morbo uictus [ERROR: no reftable page:]65. Cleantes, cum a condiscipulis obiurgaretur, tolerabat, et cum di[Sosisteo poeta]1 ceretur asinus, non abnuebat dicens solum se ferre posse Zenonis sarcinas. A Sositheo poeta lacessitus patienter tulit dicens indecens esse Liberum patrem atque Herculem a poetis illudi nec irasci, se autem leui maledicto indignari [ERROR: no reftable page:]78. Zeno Eleates a tyranno comprehensus ciues palam in eum exhortatus est, deinde pręcisa dentibus lingua illum conspuit, mox ciues facto

-- KK3-125 --

ms-355r impetu lapidibus obruerunt [ERROR: no reftable page:]91. Anaxarchus a Nicocreonte, Cypri tyranno, comprehensus et in saxum concauum coniectus, cum maleis cederetur: Tunde, tunde, inquit, Anaxarchi uasculum. Nam Anaxarcum nihil teris. Iubente illo pręcidi linguam, fama est pręcisam mordicus in eius faciem conspuisse [ERROR: no reftable page:]94. Pyrrho, cum se inuadentem canem repulisset, incusanti cuidam: Perdifficile, inquit, est hominem penitus exuere [ERROR: no reftable page:]95. Idem sectiones et cauteria sibi ulceris cuiusdam causa adhibita tam constanter tulisse, ut ora, ne contraxerit quidem [ERROR: no reftable page:]95. Praylus a Troade tam constanti animo fuit, ut pateretur se iniuste ueluti proditorem cruciari, ciues ne uerbo quidem supplici exorans [ERROR: no reftable page:]98. Sapiens et in tormentis felix [ERROR: no reftable page:]108.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.