Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Paupertas.
Spartę seruari diuitiarum deum et cęcum et iacentem, ut picturam inanimatam atque
immobilem [ERROR: no reftable page:]12.
Rogatus Lycurgus a ciuibus, quo pacto hostium impetum repellerent: Si pauperes
manseritis, inquit, et a contentionibus abesse studueritis [ERROR: no reftable page:]13.
-- KK3-119 --
ms-353r
Themistocles Andrum appulsus argentum petiturus: Duos, inquit, ad uos deos affero uim
atque suasionem. At illi contra duos quoque apud se esse permagnos deos responderunt
paupertatem et impossibilitatem, a quibus se prohiberi illi pecuniam dare [ERROR: no reftable page:]43.
Aristides se magis inopia gloriari posse dixit quam Callias opibus [ERROR: no reftable page:]90.
Manius Curius paruo agello contentus [ERROR: no reftable page:]91.
Inter inuite et sponte pauperem [ERROR: no reftable page:]96.
Paulus Emilius, uir triumphalis, diuitias contempsit [ERROR: no reftable page:]101.
Tubero uir magnę autoritatis, sed tenui patrimonio, ita ut XVI uiri ex eius familia cum
coniugibus et liberis unicas ędes habitarent, et eas quidem modicas humilesque [ERROR: no reftable page:]101.
Lysandri, Lacedemonis regis, paupertas in morte patuit [ERROR: no reftable page:]121.
Alexander philosophus inter Crassi familiares paupertatem coluit [ERROR: no reftable page:]19.
Diogenes ab Alexandro interrogatus, siqua re egeret, a sole sibi, ut secederet, iussit
[ERROR: no reftable page:]42.
Phocion pauper aurum contempsit [ERROR: no reftable page:]61.
Dona noluit accipere, et cum, ut accipiendo ea filio prospiceret, suaderent: Si bonus
erit, inouit, satis illi erit agellus qui et mihi, sin malus, ne dona quidem ista, satis erunt
[ERROR: no reftable page:]63.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|