Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro


Patientia. Iniurias despiciens [ERROR: no reftable page:]20. Iniurię patiens [ERROR: no reftable page:]22. Patientia. Catonis patientia percussi ab imprudente. Magni animi est iniurias despicere. Interrogatus quidam, quomodo in aula consenuerit: Iniurias, inquit, accipiendo et gratias agendo de ipsis etc. de dissimulanda iniuria. Pastoris parientia. Patientia contra iratum [ERROR: no reftable page:]52. Socratem aiunt colapho percussum nihil amplius dixisse quam molestum esse quod nescirent homines, quando cum galea prodire deberent [ERROR: no reftable page:]54. Patientia Philostrati tyranni erga conuitiatorem ebrium [ERROR: no reftable page:]54. Antigonus in eos qui de se obloquebantur, Philippus in Democratem, diuus Augustus in Timagenem [ERROR: no reftable page:]55. Comparatio parientis ad feram immanem, quę lenta latratum canum respexit et ad scopulum, cui irritus fluctus assultat [ERROR: no reftable page:]56. Diogenes erga se conspuentem. Alius a Lentulo pingui saliua resputus:

-- KK3-100 --

ms-346v Affirmabo omnibus, Lentule, falli eos qui te negant os habere [ERROR: no reftable page:]57. Patientia in aduersis. Patientia Mutii, Fabricii, Rutilii, Reguli, Socratis [ERROR: no reftable page:]58. Lacedemonii pueros flagellis ad patientiam durant. Demetrius omnia quę euenire possunt se libenter offerens tanquam deo, quocunque duxerit, obtemperaturus. Contemnite paupertatem, dolorem, fortunam [ERROR: no reftable page:]59. Fortis et patiens omnem temporum difficultatem sciet legem esse naturę [ERROR: no reftable page:]61. Fortis animi [ERROR: no reftable page:]62. Conuitiorum patiens. Patiens rupi in mari comparatur [ERROR: no reftable page:]63. Patientia Marcelli in exilio [ERROR: no reftable page:]96. De aduersitate ferenda. De patientia uel fortitudine. Nunciato naufragio Zeno noster, cum omnia sua audiret submersa: Iubet, inquit, me fortuna expeditius philosophari [ERROR: no reftable page:]74. Patientia sapientis comparatur lapidi quem ferrum non cedit, et materię quam ignis non consummit, et scopulis mare frangentibus. Stilphon philosophus, cum rem familiamque hostis rapuisset, nihil se perdidisse dixit, quod omnia sua cum ipso essent 71.

-- --

Patiens iniuriarum 76, [ERROR: no reftable page:]77. Cato colaphis percussus [ERROR: no reftable page:]77. Socratis patientia. Libertas est animum supponere iniuriis [ERROR: no reftable page:]78. Feras difficilia, ut facilia leuius feras [ERROR: no reftable page:]86. Tormentorum patientia [ERROR: no reftable page:]128. Stilbon amissis omnibus nihil se amisisse putauit: Omnia, inquit, bona mea mecum sunt [ERROR: no reftable page:]4. Patientia Rutilii, Marcelli, Socratis, Mutii, Catonis [ERROR: no reftable page:]9. Ad omnia aduersa sapiens intrepidus [ERROR: no reftable page:]21. Sapiens in tormentis ridet [ERROR: no reftable page:]23. Epicurus in dolore uesicę et uentris patiens, et Mutius in manu urenda [ERROR: no reftable page:]24. Non sunt optanda mala, sed in malis patientia [ERROR: no reftable page:]24. Patiens iniurias nihil patitur, si cum illo est uirtus. Cato. Socrates. Regulus. Academici. Vri, uulnerari, occidi, alligari iuuat, aliquando etiam libet 26, [ERROR: no reftable page:]27. Patiens in aduersis [ERROR: no reftable page:]29. Patientię pręparatio. Patientia morbi [ERROR: no reftable page:]30. Patientia doloris [ERROR: no reftable page:]31. Patientia morbi, doloris, paupertatis, exilii, mortis. Ista per se nec bona nec mala, sed materia boni sunt [ERROR: no reftable page:]33. Sapiens artifex est domandi mala [ERROR: no reftable page:]36. Quomodo ad omne quod euenire potest firmandus est animus [ERROR: no reftable page:]41. Patientia Epicuri in dolore uentris et uesicę [ERROR: no reftable page:]42. Vicit ignem Mutius, crucem Regulus, uenenum Socrates, exilium Rutilius, mortem ferro adactam Cato [ERROR: no reftable page:]48. Aduersa si

-- KK3-101 --

ms-347r pręcogitentur, leuiora erunt. Optimum est pati quod emendare non possis, et Deum, quo autore cuncta proueniunt, sine murmuratione comitari [ERROR: no reftable page:]53.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.