Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro


Petitio. AD ROMANOS: Nunquid oremus, sicut oportet, nescimus VIII. AD CORINTHIOS I: Coniugati debitum reddant, nisi ex consensu ut uacent orationi VII. Vir orans aut prophetans non uelet caput, mulier autem uelet XI. Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente XIII. AD EPHESIOS: Implemini Spiritu Sancto loquentes uobis metipssis in psalmis, hymnis et canticis spiritalibus etc. V. Orantes omni tempore in spiritu et in ipso uigilantes in omni iustitia et obsecratione pro omnibus sanctis et pro me, ut detur mihi sermo etc. VI. AD PHILIPPENSES: Nihil solliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones uestrę innotescant apud Deum IIII. AD COLOSSENSES: Orationi instate uigilantes in ea in gratiarum actione orantes simul et pro nobis IIII. AD THESSALONICENSES I: Sine intermissione orate V. AD THIMOTEVM I: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus etc. Volo ergo uiros orare in omni loco leuantes puras manus sine ira et disceptatione II. AD HEBREOS: Christus in passione sua orauit pro nobis cum clamore et lachrimis V. ACTVVM: Apostoli in oratione perseuerant simul cum mulieribus et Maria, matre

-- KK3-92 --

Iesu I. Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam III. Orante ecclesia Petrus ab angelo de carcere liberatur XII. Paulus positis genibus simul cum cęteris orauit XX. Positis in littore genibus orauimus XXI. IACOBI: Petitis, et non accipitis, eo quod

-- --

male petatis IIII. Orate pro inuicem, ut saluemini. Multum ualet deprecatio iusti assidua. Helias orauit, et non pluit; iterum orauit, et pluit V. PETRI I: Estote prudentes et uigilate in orationibus IIII. IOANNIS I: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei uita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget quis V. APOCALYPSIS: Seniores ceciderunt coram Agno habentes singuli citharas et phyalas aureas plenas odoramentorum, quę sunt orationes sanctorum laudes dicentes Redemptori V. Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum coram Deo VIII.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.