Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro


Perfidia. AD ROMANOS: Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum. Et sicut non probauerunt Deum habere in notitia etc. non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus I. Offenderunt in lapidem offensionis IX. Emulationem quidem Dei habent, sed non secundum scientiam. Quomodo ergo inuocabunt in quem non crediderunt X. Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur XI. Omne quod non est ex fide, peccatum est XIIII. Obseruetis eos qui dissensiones et offendicula pręter doctrinam, quam uos didicistis, faciunt, et declinate ab illis XVI. AD CORINTHOS I: Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est I. Nihil est idolum in mundo VIII. Oportet et hęreses esse, ut et qui probati sunt manifesti fiant in uobis XI. II: Ambulantes in astutia, adulterantes uerbum Dei.

-- KK3-90 --

Deus huius sęculi excęcauit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio euangelii glorię Christi, qui est imago Dei IIII. AD THIMOTEVM I: Spiritus autem manifeste dicit, quia in nouissimis temporibus discedent quidam a fide attendentes spiritibus erroris etc. IIII. Si negabimus, et ille negabit nos. Si non credimus, ille fidelis permanet, negare se ipsum non potest II. Quemadmodum autem Iamnes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt ueritati etc. III. AD TITVM: Hęreticum hominem post unam et secundam correptionem deuita etc. III. AD HEBREOS: Qui propter incredulitatem non introierunt in Terram promissionis III. ACTVVM: Elymam magum Paulus a fide auertentem cęcitate damnauit XIII. Dicit pseudoapostolos post obitum suum surrecturos XX.

-- --

PETRI I: Qui non credunt his, lapis offensionis et petra scandali II. II: Et in uobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis etc. contra hereticos II. Venient in neuissimis diebus in deceptione illusores iuxta proprias conscientias ambulantes dicentes: Vbi est promissio aut aduentus eius etc. III. IOANNIS I: Quis est mendax, nisi is qui negat, quoniam Iesus non est Christus? Hic est Antichristus qui negat Patrem et Filium II. II: Multi seductores exierunt in mundum. Qui non confitetur Iesum Christum uenisse in carne, hic est seductor et Antichristus. Omnis qui pręcedit et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet. Qui permanet in doctrina, hic Patrem et Filium habet. Siquis uenit ad uos et hanc doctrinam non affert, nolite communicare illi etc. [ERROR: no reftable page:]1. IVDĘ : Subintrauerunt enim quidam homines etc. de hęreticorum prauitate I. APOCALYPSIS: Habeo aduersus te pauca, quia permittis mulierem Iezabel, quę se dicit prophetem docere et seducere seruos meos, fornicari et manducare de idolaticis II. Equus niger signat persecutionem hereticorum contra fideles occultam. Equus uero pallidus persecutionem falsorum fratrum occultam simul et manifestam VI. Equus ruffus signat effundentes sanguinem martyrum VI. Aperuit puteum abyssi, id est doctrinam perfidię,

-- KK3-91 --

ms-344r et ascendit fumus etc. Et exierunt locustę, id est eorum discipuli. Pręceptum est eis, ne lederent quenquam, nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus suis IX. Adorauerunt bestiam omnes qui inhabitabant terram, quorum non sunt scripta nomina in libro uitę Agni qui occisus est ab origine mundi XIII. Factum est uulnus sęuissimuum et pessimum in homines qui habebant caracterem bestię etc. Ciuitates gentium ceciderunt, et Babylon magna uenit in memoriam ante Deum, dare illi calicem uini indignationis irę eius XVI. Meretrix magna habens capita VII et cornua decem etc. XVII. Cecidit, cecidit Babylon magna, et facta est habitatio demoniorum et custodia omnis spiritus immundi etc. XVIII. Incredulis et execratis et idolatris pars erit in stagno ardenti XXI.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.