Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro


Patientia. AD ROMANOS: Sumus filii Dei et heredęs, et Christi cohęredes; si tamen compatimur, ut conglorificemur. Existimo enim, quod non sint condignę passiones huius temporis ad futuram gloriam quę reuelabitur in nobis VIII. Benedicite persequentibus uos, benedicite et nolite maledicere. Nulli malum pro malo reddentes. Pacem habentes, non uos metipsos defendentes, sed date locum irę. Noli uinci a malo, sed uince in bono malum XII. AD CORINTHIOS I: Nos stulti propter Christum, infirmi, ignobiles. Esurimus, sitimus, nudi sumus, colaphis cędimur, instabiles sumus, laboramus operantes manibus nostris, maledicimur et benedicimus etc.

-- --

tanquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsima usque adhuc IIII. II : Sicut abundant

-- KK3-87 --

ms-343r passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Sicut socii passionis estis, sic eritis et consolationis I. De patientia in aduersis et persecutione. Semper mortificatiom Iesu Christi in corpore nostro circumferentes, ut et uita Iesu manifestetur in corporibus nostris. Licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renouatur de die in die. Id enim quod in pręsenti est momentaneum et leue tribulationis nostrę supramodum in sublimitate ęternum glorię pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quę uidentur, sed quę non uidentur, id est non temporalia, sed ęterna IIII. Libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim etc. iniurias, pericula, labores, afflictiones carnis etc. XI. AD EPHESIOS: Peto, ne deficiatis in tribulationibus etc. huius rei gratis flecto genua etc. III. AD PHILIPPENSES: Et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati, omnia possum in eo qui me confortat IIII. AD COLOSSENSES: Nunc gaudeo in passionibus pro uobis, et adimpleo ea quę desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia I. AD THESSALONICENSES I: Excipientes uerbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti I. Sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad uos euangelium Dei in multa sollicitudine II. Nemo moueatur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus III. Patientes estote ad omnes V. AD THIMOTEVM II: Exhortatio ad martyrium. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri Iesu Christi neque me uinctum eius, sed collabora Euangelio etc. I. Hęc patior, sed non confundor I. Nam si commortui sumus, et conuiuemus; si sustinebimus, et conregnabimus II. Explicat quas passiones perpessus sit. Et omnes qui pie uolunt uiuere in Christo Iesu, persecutionem patientur III. AD HEBREOS: Patientia nobis necessaria est, ut uoluntatem Dei facientes reportetis promissionem X. ACTVVM: Apostoli a sacerdotibus positi in custodia IIII. Apostoli ponuntur in carcere, sed ab angelo liberati prędicant

-- KK3-88 --

in templo. Cęsi gaudent in contumelia pro Iesu habita et prędicationi instant V. Patientia Stephani et martyrium VI,VII. Fideles propter persecutionem disperguntur, dispersi euangelizant VIII. Paulus insidias patitur, per murum in sporta demittitur XII. Iacobus maior capite truncatus, Petrus in carcerem mittitur XII. Fideles contumeliis lapidationibusque confecti perfugerunt euangelizantes et conuertentes multos. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei XIIII. Paulus et Sylas uirgis cęsi mittuntur in carcerem pedes ligno stricti. Nocte media Deum laudant. Fit terre motus; aperiuntur ostia, soluuntur uincula, carceris custos conuertitur, ipsi a magistratu dimittuntur XVI. Paulus it Hierosolimam uincula et tribulationes passurus XX. Paratus est non solum alligari, sed etiam mori pro nomine Iesu XXI. Flagellis cęditur XXII. Iussu Ananię sacerdotis in ore percutitur, et conuersus ad illum ait: Percutiet te Deus, paries dealbate. Deinde dictum excusauit etc. XXIII. Nocte confortans eum Dominus sit: Constans esto. Sic et Romę oportet de me testificeris XXIII. IACOBI: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes uarias incideritis etc. hortatur ad patientiam I. Patientes igitur estote, fratres, usque in aduentum Domini. Sicut agricola patienter expectat maturitatem fructuum V.

-- --

Nolite ingemiscere in alterutrum. Exemplum accipite exitus mali, longanimitatis, laboris, patientię prophetarum, sufferentię Iob et finis Domini V. PETRI I: Et quis est qui uobis noceat, si boni emulatores fueritis? Sed et siquid patimini propter iustitiam beati. Melius est benefacientes pati quam malefacientes etc. III. Communicantes Christi passionibus gaudete, ut reuelatione glorię eius gaudeatis exultantes IIII. Itaque et hi qui patiuntur secundum uoluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis IIII. APOCALYPSIS: Ecclesię Ephesi labor et patientia laudatur. Smyrnę dicitur: Habebis tribulationem diebus decem II. Aperuit terra os suum, id est fideles orando pro Ecclesia, et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo, id est persecutiones sustinuit XII.

-- KK3-89 --

ms-343v
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.