Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Patientia. AD ROMANOS: Sumus filii Dei et heredęs, et Christi cohęredes; si tamen compatimur, ut conglorificemur. Existimo enim, quod non sint condignę passiones huius temporis ad futuram gloriam quę reuelabitur in nobis VIII. Benedicite persequentibus uos, benedicite et nolite maledicere. Nulli malum pro malo reddentes. Pacem habentes, non uos metipsos defendentes, sed date locum irę. Noli uinci a malo, sed uince in bono malum XII. AD CORINTHIOS I: Nos stulti propter Christum, infirmi, ignobiles. Esurimus, sitimus, nudi sumus, colaphis cędimur, instabiles sumus, laboramus operantes manibus nostris, maledicimur et benedicimus etc. tanquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsima usque adhuc IIII. II : Sicut abundant ms-343r passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Sicut socii passionis estis, sic eritis et consolationis I. De patientia in aduersis et persecutione. Semper mortificatiom Iesu Christi in corpore nostro circumferentes, ut et uita Iesu manifestetur in corporibus nostris. Licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renouatur de die in die. Id enim quod in pręsenti est momentaneum et leue tribulationis nostrę supramodum in sublimitate ęternum glorię pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quę uidentur, sed quę non uidentur, id est non temporalia, sed ęterna IIII. Libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim etc. iniurias, pericula, labores, afflictiones carnis etc. XI. AD EPHESIOS: Peto, ne deficiatis in tribulationibus etc. huius rei gratis flecto genua etc.in templo. Cęsi gaudent in contumelia pro Iesu habita et prędicationi instant V. Patientia Stephani et martyrium VI,VII. Fideles propter persecutionem disperguntur, dispersi euangelizant VIII. Paulus insidias patitur, per murum in sporta demittitur XII. Iacobus maior capite truncatus, Petrus in carcerem mittitur XII. Fideles contumeliis lapidationibusque confecti perfugerunt euangelizantes et conuertentes multos. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei XIIII. Paulus et Sylas uirgis cęsi mittuntur in carcerem pedes ligno stricti. Nocte media Deum laudant. Fit terre motus; aperiuntur ostia, soluuntur uincula, carceris custos conuertitur, ipsi a magistratu dimittuntur XVI. Paulus it Hierosolimam uincula et tribulationes passurus XX. Paratus est non solum alligari, sed etiam mori pro nomine Iesu XXI. Flagellis cęditur XXII. Iussu Ananię sacerdotis in ore percutitur, et conuersus ad illum ait: Percutiet te Deus, paries dealbate. Deinde dictum excusauit etc. XXIII. Nocte confortans eum Dominus sit: Constans esto. Sic et Romę oportet de me testificeris XXIII. IACOBI: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes uarias incideritis etc. hortatur ad patientiam I. Patientes igitur estote, fratres, usque in aduentum Domini. Sicut agricola patienter expectat maturitatem fructuum V.Nolite ingemiscere in alterutrum. Exemplum accipite exitus
mali, longanimitatis, laboris, patientię prophetarum, sufferentię Iob et finis Domini V.
PETRI I: Et quis est qui uobis noceat, si boni emulatores
fueritis? Sed et siquid patimini propter iustitiam beati. Melius est benefacientes pati quam
malefacientes etc.
ms-343v
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.