Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro


Penitentia. AD ROMANOS: Hora est iam nos de somno surgere. Abiiciamus ergo opera tenebrarum etc. XIII. AD CORINTHIOS I: Expurgate uetus fermentum etc. Epulemur, non in fermento ueteri, sed in azimis etc. V. Castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte, cum aliis prędicauerim, ipse reprobus efficiar IX. II: Sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio hęc quę fit a pluribus, ita ut e contrario magis donetis et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est II. Gaudeo, non quia, contristati estis, sed quia contristati estis ad penitentiam. Quę enim secundum Deum tristitia est, penitentiam in salutem stabilem operatur. Sęculi autem tristitia mortem operatur VII. AD GALATAS: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis V. Per Christum mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto VI. AD EPHESIOS: Deponite ueterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renouamini autem spiritu mentis uestrę et induite nouum hominem etc. IIII. Surge qui dormis et exurge a mortuis, et

-- KK3-86 --

iluminabit te Christus V. AD COLOSSENSES: Mortificate ergo membra uestra quę sunt super terram, fornicationem, immundiciam etc. III. AD PHILEMONEM: Emendationem Onesimi laudat, qui aliquando inutilis fuit, nunc autem utilis. Tu autem illum ut mea uiscera suscipe I. AD HEBREOS: Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum etc. XII. IACOBI: Emundate manus, purificate corda, miseri estote, lugete et plorate. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit uos IIII. APOCALYPSIS: Siquis audierit uocem meam et aperuerit mihi ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo III. Memor esto itaque, unde excideris, et age penitenti am, et prima opera fac. Sin autem, uenio tibi et mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi penitentiam egeris II. Hi qui amicti sunt stolis albis uenerunt de tribulatione magna et lauerunt stolas suas, et dealbauerunt eas in sanguine Agni etc. Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima. In his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo etc. XX. Beati qui lauant stolas suas in sanguine Agni, ut ait potestas eorum in ligno uitę et per portas intrent in ciuitatem XXII.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.