Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro


Pietas. AD ROMANOS: Iustificati gratis per gratiam ipsius et ridemptionem, quę est in Christo Iesu etc. III. Deus iustificat [impios ]2 mortuos et uocat ea quę non sunt IIII. Sed plus contulit gratia quam abstulerat delictum. Vbi abundauit delictum, superabundauit et gratia V. Proprio filio suo non pepercit pro nobis VIII. Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis. Quod si Deus sustinuit in multa patientia uasa irę, apta in interitum IX. Bonitas Dei in eos qui permanent in bonitate XI. AD CORINTHIOS I: Cum liber essem ex omnibus omnium me seruum feci, ut plures lucrificarem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem saluos IX. Nemo quod suum est quęrat, sed quod alterius. Sicut et ego omnibus per omnia placeo non quęrens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant X. Siquid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra XII. Nulla opera proficere ad salutem sine caritate etc. de laudibus caritatis XIII. Quotidie morior propter

-- KK3-84 --

ms-342r gloriam uestram, fratres XV. II: Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, id est Deo gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu II. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? XI. Non quęro quę uestra sunt, sed uos. Ego libentissime impendam, et superimpendar pro animibus uestris XII. AD GALATAS: Alter alterius onera portate etc. Dum tempus habemus, operemur bonum omnes, maxime autem ad domesticos fidei VI. AD EPHESIOS: Estote autem inuicem benigni, misericordes, donantes inuicem, sicut et Deus in Christo donauit uobis IIII. AD COLOSSENSES: Induite ergo uos sicut electi Dei, sancti et dilecti, uiscera misericordię etc. supportantes inuicem, super omnia caritatem habete III. AD THESSALONICENSES I: Quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum Iesum Christu m qui mortuus est pro nobis, ut siue uigilemus siue dormiamus simul cum illo uiuamus. Suscipite infirmos V. AD THIMOTEVM I: [Suscipite]1 Christus Iesus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere I. Saluator noster Deus, qui omnes homines uult saluos fieri, et ad agnitionem ueritatis uenire II. Et manifeste magnum est pietatis sacramentum; quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, creditum est in mundo, assumptum est in gloria III. Exerce te ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens uitę quę nunc est et futurę IIII. AD TITVM: Cum autem benignitas et humanitas apparuit Saluatoris nostri Dei, non ex operibus iustitię, quę fecimus nos, sed secundum misericordiam suam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos per Iesum

-- --

Christum, saluatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius, hęredes simus secundum spem uitę ęternę III. AD HEBREOS: Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris; tentatum autem per omnia pro similitudine, absque peccato etc. de eius misericordia IIII. Omnis

-- KK3-85 --

ms-342v nanque pontifex, qui condolere possit his qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate etc. V. Mementote uinctorum tanquam simul uincti, et laborantium tanquam et ipsi in corpore morantes XIII. ACTVVM: Barnabas discessit a Paulo, ne dimitteret Marcum XV. PETRI I: Vnusquisque, sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes IIII. II: Nouit Deus pios de tentatione erripere, iniquos uero in die Iudicii reseruare cruciandos II. Non tardat Deus promissionem suam, sed patienter agit propter uos, nolens aliquos perire, sed omnes ad penitentiam reuerti III. IOANNIS I: Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Deus animam suam pro nobis posuit. Et nos debemus animas pro fratr ibus ponere III. APOCALYPSIS: Ecce sto ad ostium et pulso: siquis audierit uocem meam et aperuerit mihi ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo, et ipse mecum III.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.