Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Pietas. AD ROMANOS: Iustificati gratis per gratiam ipsius et ridemptionem, quę est in Christo Iesu etc.
ms-342r gloriam uestram, fratres XV. II: Pater misericordiarum et
Deus totius consolationis, id est Deo gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu II.
Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? XI. Non quęro quę
uestra sunt, sed uos. Ego libentissime impendam, et superimpendar pro animibus uestris XII.
AD GALATAS: Alter alterius onera portate etc. Dum tempus habemus, operemur bonum
omnes, maxime autem ad domesticos fidei VI. AD EPHESIOS: Estote autem inuicem
benigni, misericordes, donantes inuicem, sicut et Deus in Christo donauit uobis IIII. AD
COLOSSENSES: Induite ergo uos sicut electi Dei, sancti et dilecti, uiscera
misericordię etc. supportantes inuicem, super omnia caritatem habete Christum,
saluatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius, hęredes simus secundum spem uitę ęternę
ms-342v nanque pontifex, qui condolere possit his qui
ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate etc. V. Mementote uinctorum
tanquam simul uincti, et laborantium tanquam et ipsi in corpore morantes XIII.
ACTVVM: Barnabas discessit a Paulo, ne dimitteret Marcum XV. PETRI
I: Vnusquisque, sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes IIII. II:
Nouit Deus pios de tentatione erripere, iniquos uero in die Iudicii reseruare cruciandos II.
Non tardat Deus promissionem suam, sed patienter agit propter uos, nolens aliquos perire, sed
omnes ad penitentiam reuerti
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.