Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro


Perseuerantia. AD GALATAS: Bonum facientes non deficiamus VI. AD THESSALONICENSES II: Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes III. AD THIMOTEVM II: Bonum certamen certaui, cursum consumaui, fidem seruaui etc. IIII. AD HEBREOS: Christi domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus. Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiÄ™ eius usque ad finem firmum retineamus III. Bonum agendum sine cessatione X. Recogitate enim Iesum etc. ut non fatigemini animis uestris deficientes XII.

-- --

ACTVVM: Erant perseuerantes in doctrina, in communicatione panis et in orationibus II. IOANNIS I: Si in uobis permanserit quod audistis ab initio, et uos in filio et Patre manebitis. Manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam. II. APOCALYPSIS: Vincenti dabo etc. Esto fidelis usque ad mortem. Qui

-- KK3-96 --

ms-345v uicerit etc. Vincenti dabo etc. Qui uicerit et custodierit usque in finem etc. III. Item III. Qui uicerit, possidebit hęc, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius XXI.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.