Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Promissum. PETRI II: Non tardat Dominus promissionem suam, sed patienter agit propter uos etc. resurrexit a mortuis primitię dormientium etc. Item de Adam et de Christo XV. AD CORINTHIOS II: Pro omnibus mortuus est Christus, ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit V. Omnia autem ex Deo qui nos reconciliauit sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconcialiationis. Quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi etc. Deus eum qui non nouerat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in Christo V. Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter uos egenus factus est, cum esset diues, ut illius inopia uos diuites essetis VIII. Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed uiuit ex uirtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo, sed uiuemus cum eo ex uirtute Dei in nobis XIII. AD GALATAS: Qui dedit semetipsum pro [nobis]1 peccatis nostris, ut eriperet nos de pręsenti sęculo nequam secundum uoluntatem Dei et Patris nostri, cui est gloria in sęcula sęculorm. Amen. I. Christus nos redemit de maledicto Legis factus pro nobis maledictum
ms-345r omnibus gustaret mortem. Decebat enim etc. Participauit carni
et sanguini, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium etc. Nusquam enim
angelos apprehendit, sed semen Abrahę etc. In eo enim in quo passus est ipse et tentatus,
potens est et eis qui tentantur auxiliari II. Si enim sanguis hyrcorum etc. inquinatos
sanctificat ad emundationem carnis, quamto magis sanguis Christi? etc. Omnia
pene in sanguine secundum Legem mundantur etc. Quemadmodum statutum est hominibus semel mori,
post hoc autem iudicium, sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata;
secundo sine peccato apparebit omnibus expectantibus se in salutem IX. Quorum animalium
infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est
XIII. PETRI I: Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut
peccatis mortui iustitię uiuamus; cuius liuore sanati estis II. Et Christus semel pro peccaris
nostris mortuus est, qui et his qui in carcere erant, id est in lymbo, spiritu ueniens
prędicauit
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.