Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
PAVLVS AD ROMANOS
Pax.
Pacem habentes, non uos metipsos defendentes, sed date locum irę XII. Deus pacis cum
omnibus uobis. Amen XV. AD CORINTHIOS I: Obsecro uos, fratres, ut id ipsum
dicatis omnes, ut non sint in uobis scismata I. Omnes nos in unum corpus baptizati sumus siue
Iudei siue gentiles etc. et omnes in uno spiritu potati sumus. Siquid patitur unum membrum,
compatiuntur omnia membra XII. II: Pacem habete, et Deus pacis erit uobiscum. Salutate inuicem
cum osculo sancto XIII. AD PHILIPPENSES: Ad caritatem et concordiam hortatur II.
Pax Dei quę exuperat omnem sensum etc. IIII.
AD HEBREOS: Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo
uidebit Deum XII. IACOBI: Fructus autem iustitię in pace seminatur facientibus pacem III.
AD CORINTHIOS I:
Pudicicia.
Bonum est homini mulierem non tangere. Propter fornicationem autem unusquisque suam
uxorem habeat. Non nuptis et uiduis bonum est, si sic permaneant. Quod si non -- KK3-83 -- se continent, nubant.
Precio empti estis, -- -- nolite fieri serui hominum. De uirginibus pręceptum
non habeo, consilium autem do etc. Solutus non quęrat uxorem. Qui sine uxore est, sollicitus
est quę Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui matrimonio iungit uirginem suam bene
facit, et qui non iungit melius facit. Mulier soluta, cui uult, nubat. Beatior
autem erit, si sic permanserit VII.
AD THESSALONICENSES I: Hęc est uoluntas Dei sanctificatio uestra, ut
abstineatis uos a fornicatione, ut sciat unusquisque uestrum uas suum possidere in
sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut gentes, quę ignorant Deum IIII. AD
THIMOTEVM I: Vidua eligatur non minus LX annorum etc. adolescentiores autem uiduas deuita etc.
Volo autem iuniores nubere, filios procreare etc. V. ACTVVM: Murmur Gręcorum
aduersus Hebreos, quod non admitterentur in ministerio mulieres eorum VI.
APOCALYPSIS: Cantabant canticum nouum. Nemo poterat dicere canticum nisi illi qui
empti sunt de terra; uirgines sunt. Hi sequuntur Agnum, quocunque ierit etc. XIIII.
Pietas.
AD ROMANOS: Iustificati gratis per gratiam ipsius et ridemptionem, quę est
in Christo Iesu etc.
III. Deus iustificat [impios ]2 mortuos et uocat ea quę non sunt IIII.
Sed plus contulit gratia quam abstulerat delictum. Vbi abundauit delictum, superabundauit et
gratia V. Proprio filio suo non pepercit pro nobis VIII. Optabam ego ipse anathema esse a
Christo pro fratribus meis. Quod si Deus sustinuit in multa patientia uasa irę, apta in
interitum IX. Bonitas Dei in eos qui permanent in bonitate XI. AD CORINTHIOS I:
Cum liber essem ex omnibus omnium me seruum feci, ut plures lucrificarem. Omnibus omnia factus
sum, ut omnes facerem saluos IX. Nemo quod suum est quęrat, sed quod alterius. Sicut et ego
omnibus per omnia placeo non quęrens quod mihi utile est, sed quod multis, ut
salui fiant X. Siquid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra XII. Nulla opera
proficere ad salutem sine caritate etc. de laudibus caritatis XIII. Quotidie morior propter
-- KK3-84 --
ms-342r gloriam uestram, fratres XV. II: Pater misericordiarum et
Deus totius consolationis, id est Deo gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu II.
Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? XI. Non quęro quę
uestra sunt, sed uos. Ego libentissime impendam, et superimpendar pro animibus uestris XII.
AD GALATAS: Alter alterius onera portate etc. Dum tempus habemus, operemur bonum
omnes, maxime autem ad domesticos fidei VI. AD EPHESIOS: Estote autem inuicem
benigni, misericordes, donantes inuicem, sicut et Deus in Christo donauit uobis IIII. AD
COLOSSENSES: Induite ergo uos sicut electi Dei, sancti et dilecti, uiscera
misericordię etc. supportantes inuicem, super omnia caritatem habete III.
AD THESSALONICENSES I: Quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in
acquisitionem salutis per Dominum Iesum Christu m qui mortuus est pro nobis, ut siue uigilemus
siue dormiamus simul cum illo uiuamus. Suscipite infirmos V. AD THIMOTEVM I:
[Suscipite]1 Christus Iesus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere I. Saluator noster
Deus, qui omnes homines uult saluos fieri, et ad agnitionem ueritatis uenire II. Et manifeste
magnum est pietatis sacramentum; quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu,
apparuit angelis, creditum est in mundo, assumptum est in gloria III. Exerce te
ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis
est, promissionem habens uitę quę nunc est et futurę IIII. AD TITVM: Cum autem
benignitas et humanitas apparuit Saluatoris nostri Dei, non ex operibus iustitię, quę fecimus
nos, sed secundum misericordiam suam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et
renouationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos per Iesum -- -- Christum,
saluatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius, hęredes simus secundum spem uitę ęternę III.
AD HEBREOS: Non enim habemus pontificem, qui non possit compati
infirmitatibus nostris; tentatum autem per omnia pro similitudine, absque peccato etc. de eius
misericordia IIII. Omnis -- KK3-85 --
ms-342v nanque pontifex, qui condolere possit his qui
ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate etc. V. Mementote uinctorum
tanquam simul uincti, et laborantium tanquam et ipsi in corpore morantes XIII.
ACTVVM: Barnabas discessit a Paulo, ne dimitteret Marcum XV. PETRI
I: Vnusquisque, sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes IIII. II:
Nouit Deus pios de tentatione erripere, iniquos uero in die Iudicii reseruare cruciandos II.
Non tardat Deus promissionem suam, sed patienter agit propter uos, nolens aliquos perire, sed
omnes ad penitentiam reuerti III. IOANNIS I: Videte qualem caritatem dedit nobis
Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Deus animam suam pro nobis posuit. Et nos debemus
animas pro fratr ibus ponere III. APOCALYPSIS: Ecce sto ad ostium et pulso:
siquis audierit uocem meam et aperuerit mihi ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo, et
ipse mecum III.
Penitentia.
AD ROMANOS: Hora est iam nos de somno surgere. Abiiciamus ergo opera
tenebrarum etc. XIII.
AD CORINTHIOS I: Expurgate uetus fermentum etc. Epulemur, non in fermento
ueteri, sed in azimis etc. V.
Castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte, cum aliis prędicauerim, ipse
reprobus efficiar IX. II: Sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio hęc quę fit a pluribus,
ita ut e contrario magis donetis et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur
qui eiusmodi est II.
Gaudeo, non quia, contristati estis, sed quia contristati estis ad penitentiam. Quę enim
secundum Deum tristitia est, penitentiam in salutem stabilem operatur. Sęculi autem tristitia
mortem operatur VII.
AD GALATAS: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum uitiis et
concupiscentiis V. Per Christum mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Ego enim stigmata
Domini Iesu in corpore meo porto VI. AD EPHESIOS: Deponite ueterem hominem, qui
corrumpitur secundum desideria erroris. Renouamini autem spiritu mentis uestrę et induite
nouum hominem etc. IIII. Surge qui dormis et exurge a mortuis, et -- KK3-86 --
iluminabit te Christus V. AD COLOSSENSES:
Mortificate ergo membra uestra quę sunt super terram, fornicationem, immundiciam etc.
III. AD
PHILEMONEM: Emendationem Onesimi laudat, qui aliquando inutilis fuit, nunc autem utilis. Tu
autem illum ut mea uiscera suscipe I.
AD HEBREOS: Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per
patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et
consummatorem Iesum etc. XII. IACOBI: Emundate manus, purificate corda, miseri estote, lugete
et plorate. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit uos IIII. APOCALYPSIS:
Siquis audierit uocem meam et aperuerit mihi ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo III.
Memor esto itaque, unde excideris, et age penitenti am, et prima opera fac. Sin autem, uenio
tibi et mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi penitentiam egeris II. Hi qui amicti sunt
stolis albis uenerunt de tribulatione magna et lauerunt stolas suas, et dealbauerunt eas in
sanguine Agni etc. Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima. In his secunda
mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo etc. XX.
Beati qui lauant stolas suas in sanguine Agni, ut ait potestas eorum in ligno uitę et per
portas intrent in ciuitatem XXII.
Patientia.
AD ROMANOS: Sumus filii Dei et heredęs, et Christi cohęredes; si tamen
compatimur, ut conglorificemur. Existimo enim, quod non sint condignę passiones
huius temporis ad futuram gloriam quę reuelabitur in nobis VIII. Benedicite
persequentibus uos, benedicite et nolite maledicere. Nulli malum pro malo reddentes. Pacem
habentes, non uos metipsos defendentes, sed date locum irę. Noli uinci a malo, sed uince in
bono malum XII.
AD CORINTHIOS I: Nos stulti propter Christum, infirmi, ignobiles. Esurimus, sitimus,
nudi sumus, colaphis cędimur, instabiles sumus, laboramus operantes manibus nostris,
maledicimur et benedicimus etc.
-- -- tanquam purgamenta huius mundi facti
sumus, omnium peripsima usque adhuc IIII. II : Sicut abundant -- KK3-87 --
ms-343r passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat
consolatio nostra. Sicut socii passionis estis, sic eritis et consolationis I.
De patientia in aduersis et persecutione. Semper mortificatiom Iesu Christi in corpore nostro
circumferentes, ut et uita Iesu manifestetur in corporibus nostris. Licet is qui foris est,
noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renouatur de die in die. Id enim quod in
pręsenti est momentaneum et leue tribulationis nostrę supramodum in sublimitate ęternum glorię
pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quę uidentur, sed quę non uidentur, id est
non temporalia, sed ęterna IIII. Libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.
Sustinetis enim etc. iniurias, pericula, labores, afflictiones carnis etc. XI.
AD EPHESIOS: Peto, ne deficiatis in tribulationibus etc. huius rei
gratis flecto genua etc.
III. AD PHILIPPENSES: Et satiari, et esurire, et
abundare, et penuriam pati, omnia possum in eo qui me confortat IIII. AD
COLOSSENSES: Nunc gaudeo in passionibus pro uobis, et adimpleo ea quę desunt passionum
Christi in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia I.
AD THESSALONICENSES I: Excipientes uerbum in tribulatione multa, cum gaudio
Spiritus Sancti I.
Sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in
Deo nostro loqui ad uos euangelium Dei in multa sollicitudine II. Nemo moueatur in
tribulationibus istis. Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus III.
Patientes estote ad omnes V. AD THIMOTEVM II: Exhortatio ad martyrium. Noli
itaque erubescere testimonium Domini nostri Iesu Christi neque me uinctum eius, sed collabora
Euangelio etc. I. Hęc patior, sed non confundor I. Nam si commortui sumus, et conuiuemus; si
sustinebimus, et conregnabimus II. Explicat quas passiones perpessus sit. Et omnes qui pie
uolunt uiuere in Christo Iesu, persecutionem patientur III.
AD HEBREOS: Patientia nobis necessaria est, ut uoluntatem Dei facientes
reportetis promissionem X.
ACTVVM: Apostoli a sacerdotibus positi in custodia IIII. Apostoli ponuntur in
carcere, sed ab angelo liberati prędicant -- KK3-88 --
in templo. Cęsi gaudent in contumelia
pro Iesu habita et prędicationi instant V. Patientia Stephani et martyrium VI,VII. Fideles
propter persecutionem disperguntur, dispersi euangelizant VIII. Paulus insidias patitur, per
murum in sporta demittitur XII.
Iacobus maior capite truncatus, Petrus in carcerem mittitur XII. Fideles contumeliis
lapidationibusque confecti perfugerunt euangelizantes et conuertentes multos. Per multas
tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei XIIII. Paulus et Sylas uirgis
cęsi mittuntur in carcerem pedes ligno stricti. Nocte media Deum laudant. Fit terre
motus; aperiuntur ostia, soluuntur uincula, carceris custos conuertitur, ipsi a
magistratu dimittuntur XVI. Paulus it Hierosolimam uincula et tribulationes passurus XX.
Paratus est non solum alligari, sed etiam mori pro nomine Iesu XXI. Flagellis cęditur XXII.
Iussu Ananię sacerdotis in ore percutitur, et conuersus ad illum ait: Percutiet te Deus,
paries dealbate. Deinde dictum excusauit etc. XXIII. Nocte confortans eum Dominus sit:
Constans esto. Sic et Romę oportet de me testificeris XXIII. IACOBI: Omne gaudium existimate,
fratres, cum in tentationes uarias incideritis etc. hortatur ad patientiam I. Patientes igitur
estote, fratres, usque in aduentum Domini. Sicut agricola patienter expectat maturitatem
fructuum V. -- -- Nolite ingemiscere in alterutrum. Exemplum accipite exitus
mali, longanimitatis, laboris, patientię prophetarum, sufferentię Iob et finis Domini V.
PETRI I: Et quis est qui uobis noceat, si boni emulatores
fueritis? Sed et siquid patimini propter iustitiam beati. Melius est benefacientes pati quam
malefacientes etc.
III. Communicantes Christi passionibus gaudete, ut reuelatione glorię eius
gaudeatis exultantes IIII. Itaque et hi qui patiuntur secundum uoluntatem Dei, fideli Creatori
commendent animas suas in benefactis IIII. APOCALYPSIS: Ecclesię Ephesi labor et
patientia laudatur. Smyrnę dicitur: Habebis tribulationem diebus decem II. Aperuit terra os
suum, id est fideles orando pro Ecclesia, et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo, id
est persecutiones sustinuit XII.
-- KK3-89 --
ms-343v
Pauper.
AD THIMOTEVM I: Est autem quęstus magnus pietas cum sufficientia. Nihil enim
intulimus in hunc mundum. Haud dubium, quia nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta
et quibus tegamur, his contenti simus VI.
IACOBI: Pauper diues in fide hęres erit regni II.
APOCALYPSIS: Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam II.
Peruersus.
AD PHILIPPENSES: Omnes quę sua sunt quęrunt, non quę Iesu Christi II.
AD THIMOTEVM II: Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad
sua desideria coaceruabuntur sibi magistros prurientes auribus; et a ueritate quidem auditum
auertent; ad fabulas autem conuertentur IIII.
ACTVVM: Iudeis non admittentibus Verbum Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis
oportebat loqui primum uerbum Dei etc. XIII.
Paulus prędicat, Iudei blasfemant. Ille excutiens uestimenta dixit: Sanguis uester super
caput uestrum. Mundus ego ex hoc ad gentes uadam XVIII.
Disputante Paulo indurati maledicunt XIX.
Poetę.
AD CORINTHIOS I: Scientia inflat, caritas uero ędificat VIII.
AD THIMOTEVM I: Siquis aliter docet etc. contra sophistas VI. II: Magistri prurientes
auribus IIII.
AD HEBREOS: Doctrinis uariis et peregrinis nolite abduci VI.
Perfidia.
AD ROMANOS: Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum. Et
sicut non probauerunt Deum habere in notitia etc. non solum qui faciunt, sed
etiam qui consentiunt facientibus I.
Offenderunt in lapidem offensionis IX. Emulationem quidem Dei habent, sed non secundum
scientiam. Quomodo ergo inuocabunt in quem non crediderunt X. Conclusit enim Deus omnia in
incredulitate, ut omnium misereatur XI. Omne quod non est ex fide, peccatum est XIIII.
Obseruetis eos qui dissensiones et offendicula pręter doctrinam, quam uos didicistis, faciunt,
et declinate ab illis XVI. AD CORINTHOS I: Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est
I. Nihil est idolum in mundo VIII. Oportet et hęreses esse, ut et qui probati sunt manifesti
fiant in uobis XI. II: Ambulantes in astutia, adulterantes uerbum Dei. -- KK3-90 --
Deus huius sęculi excęcauit mentes
infidelium, ut non fulgeat illuminatio euangelii glorię Christi, qui est imago Dei IIII.
AD THIMOTEVM I: Spiritus autem manifeste dicit, quia in nouissimis temporibus discedent
quidam a fide attendentes spiritibus erroris etc. IIII. Si negabimus, et ille negabit nos. Si
non credimus, ille fidelis permanet, negare se ipsum non potest II. Quemadmodum autem
Iamnes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt ueritati
etc.
III.
AD TITVM: Hęreticum hominem post unam et secundam correptionem deuita etc.
III.
AD HEBREOS: Qui propter incredulitatem non introierunt in Terram
promissionis III. ACTVVM: Elymam magum Paulus a fide auertentem cęcitate damnauit
XIII. Dicit pseudoapostolos post obitum suum surrecturos XX. -- --
PETRI I: Qui non credunt his, lapis offensionis et petra scandali II. II: Et
in uobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis etc. contra hereticos II.
Venient in neuissimis diebus in deceptione illusores iuxta proprias conscientias ambulantes
dicentes: Vbi est promissio aut aduentus eius etc.
III.
IOANNIS I: Quis est mendax, nisi is qui negat, quoniam Iesus non est
Christus? Hic est Antichristus qui negat Patrem et Filium II. II: Multi seductores exierunt in
mundum. Qui non confitetur Iesum Christum uenisse in carne, hic est seductor et Antichristus.
Omnis qui pręcedit et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet. Qui
permanet in doctrina, hic Patrem et Filium habet. Siquis uenit ad uos et hanc doctrinam non
affert, nolite communicare illi etc.
[ERROR: no reftable page:]1.
IVDĘ : Subintrauerunt enim quidam homines etc. de hęreticorum prauitate I.
APOCALYPSIS: Habeo aduersus te pauca, quia permittis mulierem Iezabel, quę
se dicit prophetem docere et seducere seruos meos, fornicari et manducare de
idolaticis II. Equus niger signat persecutionem hereticorum contra fideles
occultam. Equus uero pallidus persecutionem falsorum fratrum occultam simul et manifestam VI.
Equus ruffus signat effundentes sanguinem martyrum VI. Aperuit puteum abyssi, id est doctrinam
perfidię, -- KK3-91 --
ms-344r et ascendit fumus etc. Et exierunt locustę, id est eorum
discipuli. Pręceptum est eis, ne lederent quenquam, nisi tantum homines qui non
habent signum Dei in frontibus suis IX.
Adorauerunt bestiam omnes qui inhabitabant terram, quorum non sunt scripta nomina in
libro uitę Agni qui occisus est ab origine mundi XIII.
Factum est uulnus sęuissimuum et pessimum in homines qui habebant
caracterem bestię etc. Ciuitates gentium ceciderunt, et Babylon magna uenit in
memoriam ante Deum, dare illi calicem uini indignationis irę eius XVI.
Meretrix magna habens capita VII et cornua decem etc. XVII.
Cecidit, cecidit Babylon magna, et facta est habitatio demoniorum et custodia omnis
spiritus immundi etc. XVIII.
Incredulis et execratis et idolatris pars erit in stagno ardenti XXI.
Petitio.
AD ROMANOS: Nunquid oremus, sicut oportet, nescimus VIII.
AD CORINTHIOS I: Coniugati debitum reddant, nisi ex consensu ut uacent orationi
VII. Vir orans aut prophetans non uelet caput, mulier autem uelet XI. Orabo spiritu, orabo et
mente; psallam spiritu, psallam et mente XIII. AD EPHESIOS: Implemini Spiritu
Sancto loquentes uobis metipssis in psalmis, hymnis et canticis spiritalibus etc. V.
Orantes omni tempore in spiritu et in ipso uigilantes in omni iustitia et obsecratione
pro omnibus sanctis et pro me, ut detur mihi sermo etc. VI.
AD PHILIPPENSES: Nihil solliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione cum
gratiarum actione petitiones uestrę innotescant apud Deum IIII. AD COLOSSENSES:
Orationi instate uigilantes in ea in gratiarum actione orantes simul et pro nobis IIII.
AD THESSALONICENSES I: Sine intermissione orate V.
AD THIMOTEVM I: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes,
postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus etc. Volo ergo uiros orare in omni
loco leuantes puras manus sine ira et disceptatione II.
AD HEBREOS: Christus in passione sua orauit pro nobis cum clamore et
lachrimis V. ACTVVM: Apostoli in oratione perseuerant simul cum mulieribus et
Maria, matre -- KK3-92 --
Iesu I. Petrus
et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam III. Orante ecclesia Petrus ab
angelo de carcere liberatur XII. Paulus positis genibus simul cum cęteris orauit XX. Positis
in littore genibus orauimus XXI. IACOBI: Petitis, et non accipitis, eo quod -- -- male petatis IIII. Orate pro inuicem, ut saluemini. Multum ualet deprecatio
iusti assidua. Helias orauit, et non pluit; iterum orauit, et pluit V. PETRI I:
Estote prudentes et uigilate in orationibus IIII. IOANNIS I: Qui scit fratrem
suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei uita peccanti non ad mortem. Est
peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget quis V. APOCALYPSIS: Seniores
ceciderunt coram Agno habentes singuli citharas et phyalas aureas plenas
odoramentorum, quę sunt orationes sanctorum laudes dicentes Redemptori V. Et
ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum coram Deo VIII.
Potentia.
AD ROMANOS: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim
potestas, nisi a Deo. Vis autem non timere potestatem? Fac bonum. Si autem malum feceris,
time. Non enim sine causa gladium portat etc. XIII.
AD TITVM: Admone illos principibus et potestatibus subditos esse III.
Patria.
AD HEBREOS: Non habemus hic manentem ciuitatem, sed futuram inquirimus
XIII.
Peccatum.
AD ROMANOS: Causati sumus Iudeos et Gręcos omnes sub peccato esse. Omnes
enim peccauerunt et egent gratia Dei III. Per unum hominem peccatum, et per
peccatum mors, in quo omnes peccauerunt. Vsque ad Legem peccatum, mors ab Adam usque ad Moysen
V. Stipendia peccati mors VI. Peccatum non cognoui, nisi per Legem VII. AD CORINTHIOS
I: Sic autem peccantes in fratres etc. in Christum peccatis VIII. Stimulus autem mortis
peccatum est, uirtus uero peccati lex XV.
AD THIMOTEVM I: Quorundam hominum peccata manifesta sunt, pręcedentia ad
iudicium, quorundam autem etc. V.
AD HEBREOS: Impossibile dicit esse eos qui semel illuminati sunt, si
prolapsi fuerint, -- KK3-93 --
ms-344v rursus reuocari ad penitentiam etc. VI. Voluntarie
peccantibus post acceptam notitiam ueritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia X.
IACOBI: Qui totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus II.
IOANNIS I: Si dixerimus, quonia m peccatum non habemus, ipsi nos seducimus. Si
dixerimus, quia non peccauimus, mendacem facimus eum, et uerbum eius non est in nobis I. Omnis
qui in eo manet, non peccat, et omnis qui peccat, non uidet eum nec cognouit eum. Qui facit
peccatum, ex diabolo est, quoniam ab initio diabolus peccat. Omnis qui natus est ex Deo,
peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare, quoniam ex Deo
natus est III. Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem etc. Est peccatum ad
mortem; non pro illo dico, ut roget quis. Scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo, non
peccat, sed generatio Dei conseruat eum, et malignus non tanget eum. Mundus
totus in maligno positus est V.
Promissum.
PETRI II: Non tardat Dominus promissionem suam, sed patienter agit propter
uos etc.
III. [Io. II.]
Passio Domini. AD ROMANOS: Christus pro impiis mortuus est etc. V.
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam uiuemus cum illo VI. Nam
quod impossibile erat Legi etc. Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et
de peccato damnauit peccatum in carne VIII. Christus minister fuit Iudeis ex promissione Dei,
gentibus ex misericordia etc. XV.
AD CORINTHIOS I: Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est.
His autem qui salui fiunt, id est nobis, Dei uirtus est. Nos autem prędicamus
Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem uocatis
Iudeis atque Gręcis Christum, Dei uirtutem et Dei sapientiam I. Si cognouissent, nunquam
Dominum glorię crucifixissent II. Pasca nostrum immolatus est Christus V. Christus mortuus est
pro peccatis nostris; sepultus est, resurrexit, apparuit. Nouissime autem omnium tanquam
abortiuo uisus est et mihi etc. Christus -- KK3-94 --
resurrexit a mortuis
primitię dormientium etc. Item de Adam et de Christo XV. -- --
AD
CORINTHIOS II: Pro omnibus mortuus est Christus, ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant,
sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit V. Omnia autem ex Deo qui nos reconciliauit
sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconcialiationis. Quoniam quidem Deus erat in
Christo mundum reconcilians sibi etc. Deus eum qui non nouerat peccatum, pro nobis peccatum
fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in Christo V.
Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter uos egenus factus est,
cum esset diues, ut illius inopia uos diuites essetis VIII. Nam etsi crucifixus est ex
infirmitate, sed uiuit ex uirtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo, sed uiuemus cum eo ex
uirtute Dei in nobis XIII. AD GALATAS: Qui dedit semetipsum pro [nobis]1 peccatis
nostris, ut eriperet nos de pręsenti sęculo nequam secundum uoluntatem Dei et Patris nostri,
cui est gloria in sęcula sęculorm. Amen. I. Christus nos redemit de maledicto Legis factus pro
nobis maledictum III. Misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui
sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus IIII. AD EPHESIOS:
Per crucem interficiens inimicicias in se metipso et ueniens euangelizauit pacem etc. II.
Tradidit se metipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suauitatis V. AD
COLOSSENSES: Et uos, cum mortui essetis in delictis, in prępucio carnis uestrę
conuiuificauit cum illo, donans uobis omnia delicta, delens quod aduersus uos
erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud
cruci et expolians principatus et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in
se metipso II. AD TITVM: Qui dedit se metipsum pro nobis, ut nos redimeret ab
omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum II.
AD HEBREOS: Eum autem qui in modico quam angeli
minoratus est, uidemus Iesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum, ut gratia
Dei pro -- KK3-95 --
ms-345r omnibus gustaret mortem. Decebat enim etc. Participauit carni
et sanguini, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium etc. Nusquam enim
angelos apprehendit, sed semen Abrahę etc. In eo enim in quo passus est ipse et tentatus,
potens est et eis qui tentantur auxiliari II. Si enim sanguis hyrcorum etc. inquinatos
sanctificat ad emundationem carnis, quamto magis sanguis Christi? etc. Omnia
pene in sanguine secundum Legem mundantur etc. Quemadmodum statutum est hominibus semel mori,
post hoc autem iudicium, sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata;
secundo sine peccato apparebit omnibus expectantibus se in salutem IX. Quorum animalium
infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est
XIII. PETRI I: Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut
peccatis mortui iustitię uiuamus; cuius liuore sanati estis II. Et Christus semel pro peccaris
nostris mortuus est, qui et his qui in carcere erant, id est in lymbo, spiritu ueniens
prędicauit III. Qui passus est in carne, desiit a peccatis IIII.
Perseuerantia.
AD GALATAS: Bonum facientes non deficiamus VI. AD THESSALONICENSES II: Vos
autem, fratres, nolite deficere benefacientes III. AD THIMOTEVM II: Bonum
certamen certaui, cursum consumaui, fidem seruaui etc. IIII.
AD HEBREOS: Christi domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque ad
finem firmam retineamus. Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantię
eius usque ad finem firmum retineamus III. Bonum agendum sine cessatione X.
Recogitate enim Iesum etc. ut non fatigemini animis uestris deficientes XII. -- --
ACTVVM: Erant perseuerantes in doctrina, in communicatione panis
et in orationibus II. IOANNIS I: Si in uobis permanserit quod audistis ab initio,
et uos in filio et Patre manebitis. Manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam. II.
APOCALYPSIS: Vincenti dabo etc. Esto fidelis usque ad mortem. Qui -- KK3-96 --
ms-345v uicerit etc. Vincenti dabo etc. Qui uicerit et custodierit
usque in finem etc.
III. Item III. Qui uicerit, possidebit hęc, et ero illi Deus, et ille erit
mihi filius XXI.
Prouidentia.
PETRI I: Quoniam ipsi cura est de uobis V.
Prędestinatio.
Quos pręsciuit et prędestinauit, uocauit, iustificauit, magnificauit VIII. Non ex
operibus, sed ex uocante dictum est ei: Quia maior seruiet minori. Iacob dilexi, Esau odio
habui. Miserebor, cui misertus sum. Igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est
Dei. Cuius uult miseretur, et quem uult indurat. Tu quis es, qui respondeas Deo etc.
VIIII.
Purgatorium.
AD CORINTHIOS I: Sicuius opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem
saluus erit, sic tamen quasi per ignem III.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|