Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro


Perfidia. Medius uestrum stetit, quem uos nescitis I. Quod scimus, loquimur, et quod uidimus, testamur, et testimonium nostrum non accipitis. Lux uenit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem etc. III. Verbum eius non habetis in uobis manens, quia quem misit ille, huic uos non creditis.

-- --

Non uultis uenire ad me, ut uitam habeatis. Ego ueni in nomine Patris mei, et non accepistis me. Si alius uenerit in nomine suo, illum accipietis. Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit etc. V. Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant. Nonne ego uos XII elegi, et unus ex uobis diabolus est VI. Quęretis me et non inuenietis, et ubi ego sum, uos non potestis uenire VII. Ego uado et quęritis me, et in peccato uestro moriemini. Quo ego uado, uos non potestis uenire. Vos deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. Si non credideritis, quia ego sum, moriemini in peccato uestro. Si Deus pater uester esset, diligeretis utique me. Ego enim ex Deo processi et ueni. Vos ex patre diabolo estis et desideria patris uestri uultis facere etc. Si ueritatem dico, quare non creditis mihi? VIII. Qui non intrat per hostium in ouile ouium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Fur non uenit, nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Loquor

-- KK3-78 --

ms-340v uobis, et non creditis. Opera quę ego facio in nomine Patris mei, hęc testimonium perhibent de me. Sed uos non creditis, quia non estis de ouibus meis. Sustulerunt lapides Iudei etc. tollunt heretici uerborum lapides iactantes in eum, ut, si possent, de throno eum suo in crucem detraherent. Si mihi non uultis credere, operibus credite X. De cęcitate et perfidia Iudeorum Isaias XII. Qui manducat mecum panem, leuabit contra me calcaneum suum XIII. Siquis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes et arescet, et colligent eum et in ignem mittent, et ardet. Si non uenissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Qui me odit, et Patrem meum odit etc. XV. Pater iuste, mundus te non cognouit XVII. Vt ergo dixit eis: Ego sum, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram XVIII.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.