Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Penitentia. Regulus rogat Iesum, ut descenderet et sanaret filium suum febri laborantem. Mens febricitat in concupiscentiis; conuersa inuocat Iesum, rogat ueniam. Ait Iesus: Vade , id est in bono proposito perseuera, et tunc filius tuus uiuet IIII. Turbat se metipsum Christus, ut te doceat, quomodo turbari debeas, cum mole peccati premeris. Fides enim hominis sibi displicentis ms-340r fremere debet in accusatione malorum operum, ut uiolentię penitentis cędat consuetudo peccandi etc. Lazarus exiit de monumento, anima a uitiis discessit. Institis autem obuolutus, quia in corpore constituti a molestiis carnis alieni esse non possumus XI. Amen, amen dico uobis, quia plorabitis et flebitis uos, mundus autem gaudebit. Vos autem comtristabimini, sed tristitia uestra uertetur in gaudium. Mulier, cum parit etc. XVI.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.