Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro


Peccatum. Venialia, si negligantur, multiplicata occidunt III. Iam noli amplius peccare, ne deterius tibi aliquid contingat V. Amen, amen dico uobis, quia omnis qui facit peccatum, seruus est peccati. Seruus autem non manet in domo in ęternum, filius autem manet in ęternum. Si ergo uos filius liberauerit, uere liberi eritis VIII. Peccatores Deus non audit, sed siquis Dei cultor est et uoluntatem eius facit, hunc exaudit IX. Si cęci essetis, non haberetis peccatum. Nunc uero dicitis quia uidemus, peccatum uestrum manet IX. Inuenit eum quattuor dies iam in monumento habentem, id est transgressum legem originis: naturalem, scriptam, euangelicam. Vel primum peccatum in corde, secundum in consensu, tertium in actu, quartum in consuetudine. Erat autem spelunca et lapis superpositus ei. Mortuus sub lapide, reus sub Lege. Remouete lapidem, remouete Legis pondus. Prędicate gratiam euangelii XI. Iudei intrare in prętorium peccatum putabant, condemnare innocentem sollicitabant. Hi sunt qui a minimis abstinent et grauia delicta committere non cessant XVIII. Passio Domini. Soluite templum hoc, et in triduo excitabo illud II. Et sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filius hominis, ut omnis qui credit in ipso non pereat, sed habeat uitam ęternam III. Iesus fatigatus ex itinere sedebat sic supra fontem IIII. Murmur multus erat in turba de eo. Quidam enim dicebant, quia bonus est, alii autem dicebant non, sed seducit turbas. Quid me quęritis interficere? Respondit turba et

-- KK3-80 --

ms-341r dixit: Demonium habes, quis te quęrit interficere. Quęrebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum uenerat hora eius. Miserunt principes et pharisei ministros, ut apprehenderent Iesum. Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum tempus uobiscum sum etc. VII. Et nemo apprehendit cum, quia nondum uenerat hora eius. Cum exaltaueritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum etc. Non ne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et demonium habes? Tulerunt lapides, ut iacerent in eum. Iesus autem abscondit se et exiuit de templo VIII. Conspirauerant Iudei, ut, siquis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret IX. Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi ipsam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Dicebant multi ex ipsis: Demonium habet et insanit; quid eum auditis? Circumdederunt eum Iudei et dixerunt ei: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Sustulerunt lapides, ut lapidarent eum X. Quid facimus, quia hic homo multa signa facit etc. Expedit uobis ut unus homo moriatur pro populo etc. Ab illo ergo die cogitauerunt, ut interficerent eum. Caiphas prophetauit, quia Iesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Proximum erat pasca Iudeorum; quęritur in templo, ut apprehendatur XI. Ante sex dies pascę uenit Bethaniam, quia ille qui sex diebus omnia fecerat et sexto die hominem creauerat, ipse sexta mundi ętate, sexta feria, sexta hora redimere mundum uenerat. Nisi granum frumenti cadens in terra etc. Ipse est granum mortificandum in infidelitate Iudeorum, multiplicandum in fide populorum. Nunc anima mea turbata est. Et ego, si exaltatus fuero a terra etc. Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Iesus abiit et abscondit se ab eis XII. Si diligeretis me, gauderetis utique quia uado ad Patrem, quia Pater maior me est. Venit enim princeps mundi huius, et in me non habet

-- KK3-81 --

quicquam. Sed ut cognoscat mundus, quia diligo Patrem, et sicut mandatum

-- --

dedit mihi Pater, sic facio XIIII. Capiendus Iesus introiuit in hortum, ut peccatum, quod in horto commissum fuerat, in horto deleret. Paradisus enim hortus deliciarum interpretatur. Vt ergo dixit eis: Ego sum, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram etc. Primum ducitur ad Annam. Vnus ministrorum dedit alapam Iesu. Misit eum Annas ligatum ad Caipham. Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Pilatus: Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi. Quid fecisti? Respodit Iesus: Regnum meum non est de hoc mundo etc. Ego in hoc natus sum et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati. Quia sexta die homo est factus et in septima sequiescit Deus. Ideo sexta die pro homine patitur, sabbato quiescit in sepulchro. Baiulans sibi crucem exiuit in eum qui dicitur Caluarię locum, Hebraice autem Golgotha, ubi crucifixerunt eum. Titulus I. N. R. I. Diuidunt uestimenta. Mulieres stant iuxta crucem. Matrem Ioanni commendauit, et accepit eam discipulus in suam. Crux quid significet. De latere Domini fluxit sanguis et aqua. Latronum fregerunt crura. Figura: Iesus in latere transfixus ostium in latere archę Noe, mulier de costa Adam dormientis. Sepeliunt Iesum Ioseph et Nicodemus XVIII. Intrat ad discipulos ianuis clausis XX. Piscis super prunas. Decies apparuisse Dominum post resurrectionem colligitur XXI. Perseuerantiam in longitudine temporis signat crucis longitudo a trauerso usque ad terram XVIII.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.