Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Pauper.
Esurientes impleuit bonis I. Peperit Virgo filium, et pannis eum inuoluit, et reclinauit
in pręsepio, quia non erat ei locus in diuersorio. Par turturum uel duo pulli columbarum
oblatio pauperum erat. Cum hac oblatione Iesus pręsentatur in templum pro nobis pauper factus,
ut nos diuitiarum glorię suę faceret participes II. Apostoli reficiunt retia, quia non habent,
unde noua parare possent V. Beati pauperres, quia uestrum est regnum Dei VI.
Pauperes euangelizantur VII. Nihil tuleritis in uia, neque uirgam, peram, panem, pecuniam,
duas tunicas IX. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calciamenta X.
Nolite solliciti esse etc. Quęrite primum regnum Dei et iustitiam eius, et hęc omnia
adiicientur uobis XII. Lazarus mendicus XVI.
Quando misi uos sine saculo et pera et calciamentis, nunquid
aliquid defuit uobis? At illi dixerunt: Nihil XXII.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|