Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Prouidentia.
Nonne quinque passeres ueneunt dipondio, et unus ex illis non est in obliuione coram Deo.
Sed et capilli capitis uestri omnes numerati sunt XII. Capillus de capite uestro non peribit
XXI.
Passio Domini. Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et
in signum cui contra dicetur: et tuam ipsius animam pertransibit gladius etc. II. Ducitur ad
supercilium montis, ut pręcipitetur IIII. In nauicula crucis obdormiuit. Fit tempestas in
cordibus discipulorum. Sed excitatus fugat procellam, quia resurgens increpat eorum timorem,
et ipsi uiso illo credunt et gaudent VIII. Baptismo autem habeo baptizari, et quomodo coarctor
usque dum perficiatur XII. Iudeus hedum requirit, Christianus agnum. Illis Barrabas soluitur,
nobis agnus immolatur XV. Camellus transiens per foramen acus, Christus per
passionis angustias et tormentorum punctiones XVIII. Hic est hęres, occidamus illum. Eiectum
extra uineam occiderunt XX. Et factus est sudor eius sicut guttę sanguinis decurrentis in
terram. Illudebant ei cędentes, et uelauerunt eum, et percutiebant faciem dicentes:
Prophetiza, quis te percussit XXII. Hunc inuenimus subuertentem gentem nostram. Commouit
populum docens per uniuersam Iudeam. Quid signat crucis latitudo, altitudo et profundum XXIII.
Nonne hęc oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam. Quare Dominus reseruauit
cicatrices uulnerum. Obtulerunt ei partem piscis assi et fauum mellis. In pisce assato
exprimitur passionis Dominicę afflictio, in melle resurrectionis consolatio XXIIII.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|