Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro


Petitio. Zacharias sacerdos ponit incensum in templo Domino, et omnis multitudo populi erat orans foris. Angelus ad eum: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est oratio tua I. Iesu baptizato et orante: ut perpendas, quod suscepto baptismate oportuna sit iugis oratio III. Vir plenus lepra uiso Iesu procidit in faciem et rogauit eum, et mundatus est . Paraliticus propter fidem illorum, a quibus illatus est ante Iesum, tum ab infirmitate, tum a peccatis liberatus est. Sic tu adhibe tibi precatores, quorum merito gratiam consequi ualeas V. Dominus exiit in montem orare, et orat pernoctans in oratione Dei. Oratio nocturna quam sit efficax VI. Ascendit in montem, ut oraret, docens nos solitarios et ascendentes orare ad nihil terrenorum declinantes IX. Duo modi orationis, alter laudis, alter petitionis. Quis uestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte. Si perseuerauerit pulsans, surget et dabit illi. Petite, quęrite, pulsate. Si uos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris, quamto magis Pater uester cęlestis de cęlo dabit spiritum bonum petentibus se? XI. Parabola de iudice

-- KK3-72 --

et uidua, quoniam oportet semper orare et non deficere. Pharisei oratio superba, publicani humilis XVIII. Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quę futura sunt et stare ante Filium hominis XXI. Orate, ne intretis in tentationem. Et ipse auulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et positis genibus orabat. Verum tamen non mea uoluntas, sed tua fiat. Apparuit autem illi angelus de cęlo confortans eum, et factus in agonia prolixius orabat XXII.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.