Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro


Patientia. Moyses pro Maria, quę contra ipsum oblocuta fuerat, orauit et mundam a lepra reddidit [ERROR: no reftable page:]21. Insurrexerunt contra eum filii Leui uolentes et ipsi fungi sacerdotio. Eos uoluit Dominus disperdere, sed ipse et Aaron ceciderunt proni et orauerunt pro eis. Item Moyses et Aaron illos, a quibus uix effugerant, ab incendio liberarunt [ERROR: no reftable page:]22. Saulem regem despexerunt filii Belial. Ille se audire dissimulabat et populum uolentem in eos uindicare prohibuit [ERROR: no reftable page:]43. Dauid in spelunca potuit percutere Saulem persecutorem suum, et noluit. Tantum pedetentim accedens oram clamidis eius abscidit, ut ea re testaretur necis quoque potestatem in ipsum habuisse. Sed et hoc fecisse doluit, quasi parum reuerenter se habuisset erga regem. Id ubi resciuit Saul, benedicens iniit pacem cum eo. Iterum cum persequeretur eum et in colle manentem obsideret, ille noctu tentorium ipsius ingressus ad caput dormientis cyphum et hastam sustulit atque abiit tam sibi infestum inimicum illesum relinquens. Quo pacto Saul rursum placatus discessit [ERROR: no reftable page:]47. Dauid audita Saulis nece scidit uestimenta sua, et qui rogatus super illum manum extenderat, eum percuti iussit. Tantum reuerentię tribuit regię maiesatis [ERROR: no reftable page:]49. Ioab placato rege Absalonem ab exilio reduxerat. Ille messem eius incendit. Ioab uero damnum pro beneficio tam patienter tulit, ut suis precibus ei et conspectum regis et osculum impetraret. Semei de cognatione Saul maledictis et lapidibus impetebat Dauid regem. Ille uero Abisai uolentem irruere in calumniatorem inhibuit sperans pro maledictis hominum patienter toleratis se impetraturum benedictionem Dei etc. [ERROR: no reftable page:]53. Propheta manum aridam regis Hieroboam orando sanauit, quam contra se extensam sciebat [ERROR: no reftable page:]58. Ezechias, cum sibi prędiceretur thesauros Hierusalem et aliquot

-- KK3-33 --

ms-327v de filiis suis traducendos esse Babylonem, ait: Bonus sermo Domini. Sit tantum pax et ueritas in diebus meis [ERROR: no reftable page:]68. Thobias cęcus factus non est contristatus, sed gratias egit Deo. Idem iurgante se uxore ingemuit et orauit in pace recipi a Domino spiritum suum [ERROR: no reftable page:]90. Sara, filia Raguelis, ab ancillis probro iactata quasi ipsa per emisset uiros suos, ieiunauit et orauit pariterque infamia ac morte deinde coniugatorum sibi liberata est [ERROR: no reftable page:]91. Thobias: Benedico te, Domine, quia tu castigasti me, et tu saluasti me [ERROR: no reftable page:]92. Iob: Dominus dedit, Dominus abstulit etc. Si bona suscipimus de manu Domini etc. [ERROR: no reftable page:]101. Affligens me dolore non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti [ERROR: no reftable page:]102. Constantia contra aduersarios [ERROR: no reftable page:]105. Ignis martyrum. Psalmus XXVIII [ERROR: no reftable page:]110. Paratus ad flagella, tantum ne relinquatur a Domino. Psalmus XXXVII [ERROR: no reftable page:]111. Sperat uitę pręmia pro persecutionis patientia. Psalmus LI [ERROR: no reftable page:]112. Patiens mala pro bonis. Psalmus LIIII [ERROR: no reftable page:]113. De martyribus Christi. Psalmus LXVIII [ERROR: no reftable page:]114. De opprobriis eorum. Psalmus LXXXVIII [ERROR: no reftable page:]116. Miseretur iniuriam patientibus. Psalmus CII [ERROR: no reftable page:]118. Calicem salutaris accipiam, id est martyrium. Psalmus CXV [ERROR: no reftable page:]119. Superbi inique agebant usquequaque. A lege autem tua non declinaui. Psalmus CXVIII [ERROR: no reftable page:]170. Priusquam humiliarer, ego deliqui. Iniqui persecuti sunt me, ego autem non dereliqui mandata tua. Psalmo eodem [ERROR: no reftable page:]120. Surgite qui manducatis panem doloris. Psalmus CXXVI [ERROR: no reftable page:]122. Facit iudicium iniuriam patientibus. Psalmus CXLV [ERROR: no reftable page:]125. Contemnens aduersa perueniet ad felicitatem 126.

-- --

Patiens. Patientia [ERROR: no reftable page:]128. Patiens melior forti. Patientia [ERROR: no reftable page:]130. Patientia et lingua mollis [ERROR: no reftable page:]131. Patiens [ERROR: no reftable page:]134. Dominus Ecclesiam a persecutionum procellis liberandam amplexatur. Etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. Deus tentauit eos et inuenit dignos se [ERROR: no reftable page:]137. Vsque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio iocunditatis [ERROR: no reftable page:]141. Iniurię ne memineris. In omni dato non des tristitiam uerbi mali [ERROR: no reftable page:]144. Quod ii qui hic angustiantur propter Dominum, resurgent in gloria [ERROR: no reftable page:]156. Martyrum tormenta permissione diuina. Tauri tui et pulli asinorum, id est

-- KK3-34 --

ms-328r martyres [ERROR: no reftable page:]157. Patienter fert Ezechias comminationem Domini pro delicto, et differtur plaga post obitum ipsius. Tacui semper, silui, patiens fui [ERROR: no reftable page:]160. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis [ERROR: no reftable page:]182. Confitens se iuste pati ea quę patitur. Filii, patienter sustinete iram quę superueniet uobis. Cito super ceruices inimici ascendes [ERROR: no reftable page:]183. Sydrac, Mysac et Abdenago missi in fornacem [ERROR: no reftable page:]197. In frontibus templi duę columnę: constantia in aduersis, modestia in prosperis [ERROR: no reftable page:]195. Ruent in gladio, ut conflentur et eligantur et dealbentur usque ad tempus pręfinitum [ERROR: no reftable page:]200. Iram Domini portabo, quoniam peccaui ei, donec causam meam iudicet etc. [ERROR: no reftable page:]209. In quadriga prima equi ruffi, id est martyres [ERROR: no reftable page:]213. Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse uocabit nomen meum, et ego exaudiam eum et dicam: Populus meus es tu. Et ipse dicet: Dominus meus es [ERROR: no reftable page:]215. Obseruantes legem Dei trucidabantur, pueros circumcisos deprehendentes suspendebant [ERROR: no reftable page:]217. Iudei nolentes libare diis necantur. Duę mulieres, quoniam filios circumciderant, appensis ad ubera paruulis pręcipitantur. Sabbatum custodientes flammis torrentur [ERROR: no reftable page:]227. Eleazarus scriba mori pręoptauit quam contra Legem carnem porcinam manducare. Ductus ad supplicium libenter se penam sustinere dixit propter Deum et legem eius. Eandem ob causam VII filii simul cum matre diuersis poenis necati [ERROR: no reftable page:]226.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.