Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PLINIVS
Pax. Rhodi et Syracusis quamuis nubiloso die aliqua tamen hora solem cerni [ERROR: no reftable page:]30. Romani Sabinique uerbena myrtea pacificati, ubi nunc signa Veneris Cluacinę sunt. Cluere enim antiqui pugnare dixerunt [ERROR: no reftable page:]153. Quare caduceum in pacis argumentis circundata effigie anguium [ERROR: no reftable page:]284.
Prouerbium. Vulgare Gręcię dictum: semper aliquid noui Affricam afferre [ERROR: no reftable page:]87. Multa Syrorum olera [ERROR: no reftable page:]202.
Pudicicia. Sulpicia, Paterculi filia, uxor Fuluii Flacci, Sybillinos libros dedicauit pudicissima iudicata [ERROR: no reftable page:]80. Claudia induxit Romam deum Matrem. Elephanti pudore nunquam nisi in abdito coeunt nec adulteria nouere nullaque propter foeminas inter se pręlia ut cęteris animalibus [ERROR: no reftable page:]86. Nihil rarius uisum quam ursa pariens [ERROR: no reftable page:]92. Equum detracto oculorum operimento et cognito cum matre coitu petiisse pręrupta [ERROR: no reftable page:]93. Equam eadem ex causa in Rheatino agro laceratumque aurigam inuenimus. Pauo amissa cauda pudibundus quęrit latebram [ERROR: no reftable page:]108. Columbarum pudicicia et coniugii fidelitas [ERROR: no reftable page:]111. Matronę in thesmophoris Atheniensium castitatem custodientes uiticis foliis cubitus sibi sternunt [ERROR: no reftable page:]240. Samia testa Matris deum sacerdotes sibi uirilitatem amputant [ERROR: no reftable page:]334.
Pietas. Quędam matrem uberibus aluit [ERROR: no reftable page:]80. Gracchorum pater Cornelię coniugi pręmori elegit. Marcus Lepidus Apuleię uxoris charitate post repudium obiit. Publius Rutilius nunciata fratris repulsa in petitione consulatus expirauit. Publius Catienus Philotimus sic dilexit patronum, ut hęres institutus in eius rogum se iaceret. De equis. Amissa parente in grege armenti reliquę foetę educant orbum [ERROR: no reftable page:]93. Lucius Tubero sibi in capite aduolantem picum concerpsit, ut ipsi potius quam patrię exitium portenderet [ERROR: no reftable page:]108. Elephanti in grege pecudum concurrentia manu dimouent, nequid obterant [ERROR: no reftable page:]86.
Penitentia. Compertum agnita uoce suarii furto abactos porcos merso nauigio inclinatione lateris unius remeasse [ERROR: no reftable page:]95. Hippopotamus sacietate obesus profluuio sanguinis corpus exonerat [ERROR: no reftable page:]90. Anguis hyberno situ

-- KK3-1 --

ms-316r membranam corpori obductam foeniculi succo exuit.

-- --

Idem hyberna latebra uisu obscurato marathro herbę se se affricans oculos inungit ac refouet. Si uero squamę obtorpuere, spinis iuniperi se scabit. Oculos capra suffusos iunci puncto sanguine exonerat, caper rubi [ERROR: no reftable page:]95. Vina in apotecis canis ortu mutantur quidem posteaque restituuntur sibi [ERROR: no reftable page:]146. Filix biennio moritur, si frondem agere non patiaris [ERROR: no reftable page:]178. Ager, si non stercoratur, alget, si nimium stercoratur, aduritur. Satiusque est id sępe quam supramodum facere [ERROR: no reftable page:]185. Dionysio tyranno pulso uno die in portu mare dulce fuit [ERROR: no reftable page:]35. Ceruę ostendere dictamnum, eo pastę decidentibus telis [ERROR: no reftable page:]250. Dictamnus pota sagittas pellit et alia tela extrahit illita [ERROR: no reftable page:]261. Leontopodii semen tritum in aqua cum polenta illitum spicula sagittariorum extrahit. Marina aqua argilla percollata dulcescit [ERROR: no reftable page:]299.
Patientia. Leęna meretrix torta non indicauit tyrannicidas [ERROR: no reftable page:]78. Anaxarchides linguam mordicus pręcisam in tyrannos expuit [ERROR: no reftable page:]321. Leęna meretrix ut supra.
Paupertas. Chelonophagi testudinum superficie casas habitabiles integunt [ERROR: no reftable page:]68. Homines pręter capita toto corpore hirti coriisque piscium tantum uestiti. Aglaum Prophodium, parui agelli cultorem, Gyge rege tunc amplissimo feliciorem oraculo iudicatum [ERROR: no reftable page:]81. Vulneratis neruis summus dolor, pręcisis nullus [ERROR: no reftable page:]126. Nec minus propicii erant mola salsa supplicantibus dii [ERROR: no reftable page:]133. Manius Curius imperator uisus a legatis rapum torrere [ERROR: no reftable page:]196. Scipioni non fuit in bonis funeris impensa [ERROR: no reftable page:]213. Carrhis, Arabię oppido, muros domosque massis salis faciunt [ERROR: no reftable page:]299. Agrippę Menenio populus Romanus sextantes ęris in funus contulit [ERROR: no reftable page:]316. Glicera Sicyonia dicta Stephanopolis, quoniam coronas uenditando sustinuerat paupertatem [ERROR: no reftable page:]331.
Prodigus. Alexandro Magno thura ingerenti aris pedagogus Leonida dixit, ut illo modo, cum thuriferas gentes deuicisset, supplicaret [ERROR: no reftable page:]132. Tanto nobis delitię et foeminę constant [ERROR: no reftable page:]133.
Peruersus. Carthaginenses in Africa ad tecta pice, ad uina calce uti [ERROR: no reftable page:]344.

-- --


Partus. Foeminas in quadam Indię parte semel in uita parere [ERROR: no reftable page:]75. De prodigiosis partibus ibidem. Clodia, quindecies enixa, CXV annis uixit [ERROR: no reftable page:]82.

-- KK3-2 --

ms-316v ms-317r De uarietate nascendi. Decem annis gestare in utero elephanti putantur [ERROR: no reftable page:]86. Suilli pecoris numerus foecunditatis ad uicenos, sed educare tam multos nequeunt [ERROR: no reftable page:]95. Coruino ouo comesto pregnans ore partum reddere dicitur [ERROR: no reftable page:]107. Coruos ore parere putant. Aristoteles negat. Omnia animalia, quo maiora, minus foecunda [ERROR: no reftable page:]114. Compositio medicamenti, quo pulchri bonique et fortunati gignantur liberi [ERROR: no reftable page:]255. Tanaquilis reginę ancilla Ocrestes grauida consurexit cum in foco, ubi insederat, genitale e cinere masculini sexus comparuisset [ERROR: no reftable page:]346.
Poetę. Luscinia in ore Stesicori cecinit infantis suauitatem poetę futuri pręmonstrans efficaci auspicio [ERROR: no reftable page:]110. Apes sedere in ore infantis Platonis [ERROR: no reftable page:]119. Hedera qua poetę coronantur Nysia siue Bacchica [ERROR: no reftable page:]160. Druidę a robore arbore dicti [ERROR: no reftable page:]164. Zenonis statuam non uendidit Cato ob id solum, quia philosophi erat [ERROR: no reftable page:]322. Methrodorus Atheniensis pictor et philosophus [ERROR: no reftable page:]333. Hipponax poeta eos qui ioci causa imaginem eius effinxerant carmine distrinxit usque adeo, ut aliquos ex iis ad laqueum compulisse dicitur [ERROR: no reftable page:]337.
Pictor. Honos picturę et imaginum [ERROR: no reftable page:]326. Pacuuii poetę pictura in ęde Herculis in foro boario [ERROR: no reftable page:]327. Teutonorum legatus de pastore sene picto. Zeuzis decepit aues, Zeusim Parrhasius [ERROR: no reftable page:]329. Zeuzis puerum uuam fenentem pinxit. Ad quam aduolante aue: Melius, inquit, [puerum pi] uuam pinxi quam puerum. Lineę Protogenis et Apellis [ERROR: no reftable page:]330. Demetrius rex, ut picturę parceret, uictoriam de manu amisit [ERROR: no reftable page:]331.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.