Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Homo.
Anaxagoras ait animantes primo ex humore et calore terraque manasse [ERROR: no reftable page:]16.
Interrogatus, qua causa natus esset: Inspiciendi, inquit, cęli et solis et lunę [ERROR: no reftable page:]17.
Animantium genera tria: uolatile, aquatile, terrestre [ERROR: no reftable page:]35.
Diogenes, cum clamasset aliquando: Heus, homines, conuenissentque plurimi, uirga illos
abigebat dicens: Homines, non purgamenta uocaui [ERROR: no reftable page:]56.
Ex balneis exiens percunctanti, an multi homines lauarent, negauit, adiicienti, num
turba multa - confessus est. Lucernam incendens: Hominem, aiebat, quęro [ERROR: no reftable page:]57.
Rediens ab Olympiis, cum rogaretur, an multa ibi turba fuerit: Turba, inquit, multa,
homines pauci [ERROR: no reftable page:]59.
Parmenides generationem hominum ex sole primum esse ortam; solem ipsum calidum esse atque
frigidum, ex quibus constant omnia [ERROR: no reftable page:]91.
Protagoras ait: Omnium rerum modus et mensura homo est, eorum quidem quę sunt ut sunt,
quę uero non sunt, ut non sunt [ERROR: no reftable page:]93.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|