Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro


Oratio. Thales: Non multà signa sunt bonę mentis. Non multa uerba prudentis animi indicium sunt [ERROR: no reftable page:]6. Solon sermonem esse effigiem operis [ERROR: no reftable page:]8. Linguam pręire animo non permittendam. Chilo erat in loquendo breuis. Inde hunc loquendi morem Chilonium appellant [ERROR: no reftable page:]10. Bias percunctanti impio homini, quid esset pietas: Nihil, respondit. Cunque ille silentii

-- KK2-369 --

causam sciscitaretur: Quia, inquit, de rebus nihil ad te pertinentibus quęris. Noli cito loqui. Est enim insanię indicium [ERROR: no reftable page:]12. Audiendi magis quam loquendi studiosum esse oportet [ERROR: no reftable page:]12. Anacharsis audax et constans in dicendo [ERROR: no reftable page:]13. Rogatus quidnam esset hominibus bonum ac malum: Lingua, inquit [ERROR: no reftable page:]14. Aiunt Anaximandrum canentem a pueris irrisum eoque comperto dixisse: Canendum ergo puerorum causa modulatius [ERROR: no reftable page:]16. Socrati ęqua hortandi et dehortandi facultas fuit. Eutyphrona[ERROR: no reftable :], qui patri diem dixerat, quędam de iustitia et pietate loquens ab instituto reuocauit etc. [ERROR: no reftable page:]18. Xenophon Musa Attica dictus pro dulcedine eloquii et incredibili facilitate [ERROR: no reftable page:]21. Demosthenes, cum p[ERROR: no reftable :] litteram pronunciare uix poset, dicitur iugi exercitatione emendasse [ERROR: no reftable page:]26. Socrates per somnium uidit olorem, per quem signabatur Platonis eloquentia [ERROR: no reftable page:]30. Stili ipsius genus inter poema et prosam orationem medium fluere ait Aristoteles [ERROR: no reftable page:]32. Orationis quinque genera: ciuile, oratorium, priuatum, dialecticum, artificiosum [ERROR: no reftable page:]36. Orationis sex speciees: adortatio[ERROR: no reftable :], dehortatio, accusatio, ms-308v defensio, laudatio, uituperatio. Recte dicere in IIII scinditur: quid dicere oportet, quam multa, ad quos, quando [ERROR: no reftable page:]37. Vox duplex: animata et inanimata. Animata duplex: litterata et illitterata [ERROR: no reftable page:]38. Polemo, impurus adolescens, forte incidens in Xenocratem de pudicicia uerba facientem ita se correxit, ut ad studia incumbens ei in schola regenda succederet [ERROR: no reftable page:]40. Philoxenus poeta, cum latericios operarios carmen suum male cantantes offendisset, lateres eorum conculcare coepit ac dicere: Vos mea corrupisti, ego uestra dissipabo [ERROR: no reftable page:]42. Bion orationem suam cum dicendi genere temperauerat. Aiunt Erathosthenem[ERROR: no reftable :] dixisse de illo: Primus omnium Bion philosophiam uario orationis flore uestiuit [ERROR: no reftable page:]43. Lycon in dicendo suauissimus. Quidam cum addita gamma liittera Glyconem uocabant, quod dulcedinem sonat [ERROR: no reftable page:]51. Demetrius dicebat, quantum in bello posset ferrum, tantum in republica eloquentiam ualere [ERROR: no reftable page:]52. Antisthenes primus deffiniuit sermonem dicens: Sermo est, qui quid quodque KK2-370 sit aut fuerit exprimit [ERROR: no reftable page:]54. Diogenes, cum serio quandoque loqueretur nemoque sibi intenderet se se ad sonum musicum contulit. Congregatis autem ad se plurimis exprobrauit, ut qui ad inepta studiose concurrerent, ad ea uero quę grauia essent et utilia negligenter conuenirent [ERROR: no reftable page:]56. Aiebat oratores plebis ministros [ERROR: no reftable page:]57. Zeno Aristone discipulo satis uaniter multa quędam etiam temere audacterque disserente: Possibile non esset, inquit, ita dicere, nisi ebrius te genuisset pater; et loquacem appellabat. Breuis ipse in loquendo et concisus [ERROR: no reftable page:]64. Zeno cuidam breuia esse philosophorum dicta asserenti: Vera, inquit, loqueris! Oportet nempe, si fieri possit, breues esse illorum et syllabas. Adolescenti loquatioir! 1: Aures, inquit, tuę in linguam confluxere. Inepta plurima loquenti adolescentulo: Iccirco, inquit, habemus aures duas et os unum, ut plura audiamus, loquamur pauca. Dicere solitum ferunt melius esse pedibus quam lingua labi [ERROR: no reftable page:]65. Orationis partes IIII: exordium, narratio, confutatio, epilogus [ERROR: no reftable page:]67. Quid sit uox. Corpus est uox secundum Stoicos. Orationis partes quinque. Orationis uirtutes quinque. Item reliqua ad orationem pertinentia [ERROR: no reftable page:]68, [ERROR: no reftable page:]69, [ERROR: no reftable page:]70. Chrysippus ad dialecticum Cleanti[ERROR: no reftable :]imminentem eique callidas conclusiunculas tendentem: Desine, inquit, grandem natu a grauibus rebus abducere, nobis autem iunioribus ista propone [ERROR: no reftable page:]79. Primus oratorię inuentor Empedocles acutus in dicendo et Homericus [ERROR: no reftable page:]84. Crates quidam Heraclitis[ERROR: no reftable :] librum primus Gręcis inuexit ac dixit librum ipsum Delio aliquo natatore indigere, qui in illo non suffocaretur [ERROR: no reftable page:]90. Sermo operis umbra [ERROR: no reftable page:]92. Protagoras primus diuisit orationem in IIII: pręfationem, interrogationem, responsionem, pręceptum [ERROR: no reftable page:]93.

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.