Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[ERROR: no reftable :]LAERTIVS
Oratio. Thales: Non multà signa sunt bonę mentis. Non multa uerba prudentis animi indicium sunt [ERROR: no reftable page:]6. Solon sermonem esse effigiem operis [ERROR: no reftable page:]8. Linguam pręire animo non permittendam. Chilo erat in loquendo breuis. Inde hunc loquendi morem Chilonium appellant [ERROR: no reftable page:]10. Bias percunctanti impio homini, quid esset pietas: Nihil, respondit. Cunque ille silentii

-- KK2-369 --

causam sciscitaretur: Quia, inquit, de rebus nihil ad te pertinentibus quęris. Noli cito loqui. Est enim insanię indicium [ERROR: no reftable page:]12. Audiendi magis quam loquendi studiosum esse oportet [ERROR: no reftable page:]12. Anacharsis audax et constans in dicendo [ERROR: no reftable page:]13. Rogatus quidnam esset hominibus bonum ac malum: Lingua, inquit [ERROR: no reftable page:]14. Aiunt Anaximandrum canentem a pueris irrisum eoque comperto dixisse: Canendum ergo puerorum causa modulatius [ERROR: no reftable page:]16. Socrati ęqua hortandi et dehortandi facultas fuit. Eutyphrona[ERROR: no reftable :], qui patri diem dixerat, quędam de iustitia et pietate loquens ab instituto reuocauit etc. [ERROR: no reftable page:]18. Xenophon Musa Attica dictus pro dulcedine eloquii et incredibili facilitate [ERROR: no reftable page:]21. Demosthenes, cum p[ERROR: no reftable :] litteram pronunciare uix poset, dicitur iugi exercitatione emendasse [ERROR: no reftable page:]26. Socrates per somnium uidit olorem, per quem signabatur Platonis eloquentia [ERROR: no reftable page:]30. Stili ipsius genus inter poema et prosam orationem medium fluere ait Aristoteles [ERROR: no reftable page:]32. Orationis quinque genera: ciuile, oratorium, priuatum, dialecticum, artificiosum [ERROR: no reftable page:]36. Orationis sex speciees: adortatio[ERROR: no reftable :], dehortatio, accusatio, ms-308v defensio, laudatio, uituperatio. Recte dicere in IIII scinditur: quid dicere oportet, quam multa, ad quos, quando [ERROR: no reftable page:]37. Vox duplex: animata et inanimata. Animata duplex: litterata et illitterata [ERROR: no reftable page:]38. Polemo, impurus adolescens, forte incidens in Xenocratem de pudicicia uerba facientem ita se correxit, ut ad studia incumbens ei in schola regenda succederet [ERROR: no reftable page:]40. Philoxenus poeta, cum latericios operarios carmen suum male cantantes offendisset, lateres eorum conculcare coepit ac dicere: Vos mea corrupisti, ego uestra dissipabo [ERROR: no reftable page:]42. Bion orationem suam cum dicendi genere temperauerat. Aiunt Erathosthenem[ERROR: no reftable :] dixisse de illo: Primus omnium Bion philosophiam uario orationis flore uestiuit [ERROR: no reftable page:]43. Lycon in dicendo suauissimus. Quidam cum addita gamma liittera Glyconem uocabant, quod dulcedinem sonat [ERROR: no reftable page:]51. Demetrius dicebat, quantum in bello posset ferrum, tantum in republica eloquentiam ualere [ERROR: no reftable page:]52. Antisthenes primus deffiniuit sermonem dicens: Sermo est, qui quid quodque KK2-370 sit aut fuerit exprimit [ERROR: no reftable page:]54. Diogenes, cum serio quandoque loqueretur nemoque sibi intenderet se se ad sonum musicum contulit. Congregatis autem ad se plurimis exprobrauit, ut qui ad inepta studiose concurrerent, ad ea uero quę grauia essent et utilia negligenter conuenirent [ERROR: no reftable page:]56. Aiebat oratores plebis ministros [ERROR: no reftable page:]57. Zeno Aristone discipulo satis uaniter multa quędam etiam temere audacterque disserente: Possibile non esset, inquit, ita dicere, nisi ebrius te genuisset pater; et loquacem appellabat. Breuis ipse in loquendo et concisus [ERROR: no reftable page:]64. Zeno cuidam breuia esse philosophorum dicta asserenti: Vera, inquit, loqueris! Oportet nempe, si fieri possit, breues esse illorum et syllabas. Adolescenti loquatioir! 1: Aures, inquit, tuę in linguam confluxere. Inepta plurima loquenti adolescentulo: Iccirco, inquit, habemus aures duas et os unum, ut plura audiamus, loquamur pauca. Dicere solitum ferunt melius esse pedibus quam lingua labi [ERROR: no reftable page:]65. Orationis partes IIII: exordium, narratio, confutatio, epilogus [ERROR: no reftable page:]67. Quid sit uox. Corpus est uox secundum Stoicos. Orationis partes quinque. Orationis uirtutes quinque. Item reliqua ad orationem pertinentia [ERROR: no reftable page:]68, [ERROR: no reftable page:]69, [ERROR: no reftable page:]70. Chrysippus ad dialecticum Cleanti[ERROR: no reftable :]imminentem eique callidas conclusiunculas tendentem: Desine, inquit, grandem natu a grauibus rebus abducere, nobis autem iunioribus ista propone [ERROR: no reftable page:]79. Primus oratorię inuentor Empedocles acutus in dicendo et Homericus [ERROR: no reftable page:]84. Crates quidam Heraclitis[ERROR: no reftable :] librum primus Gręcis inuexit ac dixit librum ipsum Delio aliquo natatore indigere, qui in illo non suffocaretur [ERROR: no reftable page:]90. Sermo operis umbra [ERROR: no reftable page:]92. Protagoras primus diuisit orationem in IIII: pręfationem, interrogationem, responsionem, pręceptum [ERROR: no reftable page:]93.
Ocium. Solonis lex: Qui sectatur ocium, omnibus accusare uolentibus obnoxius esto [ERROR: no reftable page:]8. Chilo difficile esse dixit ocium recte disponere. Admirari se dicebat ms-309r Socrates, cur hi qui lapidea signa sculperent, summa ope niterentur, ut lapis homini quam simillimus euadat, se ipsos curare negligerent, ne similes lapidi uideantur et sint [ERROR: no reftable page:]19.

-- KK2-371 --


Honor. Pythacus[ERROR: no reftable :] Mytilenis principatum tenens, postquam per annos X rempublicam optimis institutis composuisset, se ipsum magistratu abdicauit [ERROR: no reftable page:]10. Statua Platoni posita in Achademia a Mithridate [ERROR: no reftable page:]31. Laudabat Diogenes qui ad rempublicam accessuri essent et minime accederent [ERROR: no reftable page:]56. Diogenis sepulturę erexerunt columnam et desuper canem sculpserunt [ERROR: no reftable page:]60. Zeno corona aurea et ęrea imagine honoratus [ERROR: no reftable page:]63, [ERROR: no reftable page:]64. Deos quidem semideis in honore pręferendos, hominibus heroas, parentes uero hominibus cęteris [ERROR: no reftable page:]82. Architas[ERROR: no reftable :] Tarentinus septies ciuibus pręfectus, cum cęteri plusquam annum imperare lege prohiberentur [ERROR: no reftable page:]86.
Obedientia. Pythagoras Danioni[ERROR: no reftable :] filię mandauit, ne commentaria sua cuiquam extra domum traderet. Ea ergo, quamuis ingenti pecunia posset illa distrahere, noluit, inopiam patrisque monita auro preciosiora censens [ERROR: no reftable page:]83.
Homo. Anaxagoras ait animantes primo ex humore et calore terraque manasse [ERROR: no reftable page:]16. Interrogatus, qua causa natus esset: Inspiciendi, inquit, cęli et solis et lunę [ERROR: no reftable page:]17. Animantium genera tria: uolatile, aquatile, terrestre [ERROR: no reftable page:]35. Diogenes, cum clamasset aliquando: Heus, homines, conuenissentque plurimi, uirga illos abigebat dicens: Homines, non purgamenta uocaui [ERROR: no reftable page:]56. Ex balneis exiens percunctanti, an multi homines lauarent, negauit, adiicienti, num turba multa - confessus est. Lucernam incendens: Hominem, aiebat, quęro [ERROR: no reftable page:]57. Rediens ab Olympiis, cum rogaretur, an multa ibi turba fuerit: Turba, inquit, multa, homines pauci [ERROR: no reftable page:]59. Parmenides generationem hominum ex sole primum esse ortam; solem ipsum calidum esse atque frigidum, ex quibus constant omnia [ERROR: no reftable page:]91. Protagoras ait: Omnium rerum modus et mensura homo est, eorum quidem quę sunt ut sunt, quę uero non sunt, ut non sunt [ERROR: no reftable page:]93.
Hospitalitas. Xenocrates, cum aliquando passer accipitri futurus pręda se in eius sinum accepisset, operuit ac fouit dicens: Non oportet supplicem prodere [ERROR: no reftable page:]39.
Odores. Quomodo fit odoratus [ERROR: no reftable page:]103.
Opus dignum. Quod facere intendis, noli prędicare. Nam si facere nequieris, rideberis [ERROR: no reftable page:]10.

-- KK2-372 --

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.