Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

VITĘ PLVTARCHI

Oratio. Leonidas rex intempestiue quodam de rebus non inutilibus uerba faciente: Hospes, inquit, non oportune[ERROR: no reftable :] eo quod oportet uteris 13.

-- KK2-366 --

Lacedemonii uerbis superuacaneis nunquam usi, sed quę notatu digna 13.

Alcybiadi balbuties linguę decori erat 28.

Malebat eloquentia quam aliis rebus pręstare 29.

Pheacus optimus in loquendo, debilis in dicendo 30.

Trasibulus[ERROR: no reftable :] magnitudine uocis inter Athenienses nobilitatus 33.

Themistocles sermones hominum peristromatis uersicoloribus similes esse dixit. Nam ut illis, cum extenduntur, ita et in his formas figurasque apparere, contractis autem abscondi. Itaque sibi ad dicendum tempore opus esse non admodum breui 44.

Tucydides[ERROR: no reftable :] Archidamo rogante, ipse ne an Pericles palestra pręstant: Vbi ego, inquit, illum pugnando deieci, ipse se non cecidisse defendens uincit spectatoribusque persuadet 51.

Plato oratoriam uim animis hominum imperare dixit 52.

Clamoribus ictas aues concidere 84, 33.

Cato maxime a turpi uerbo pręsente puero temperauit 94.

Pyrrhus dicere solebat plures a Cynea oratione quam a se armis urbes esse partas 129.

Thimeus[ERROR: no reftable :], cum Thuchidide[ERROR: no reftable :] se eloquentiorem promitteret, aridus apparuit 13.

In Pericle orationis uehementia 13.

Verbum non esse philosopho dignum, quod ante non fuisset mente agitatum. Item breuis oratio 59.

Sermones cupresso similes - magni et sine fructu 62.

Quanta opera usus Demosthenes,ms-307v / ut uocem aptam ad pronunciandum compararet. In dicendo timidus fuit. Eius enthymemata lucernam olere dicta 85.

Demosthenes hęsitantiam linguę coniectis in ore lapillis emendauit, uocem exercuit currendo scandendoque, gestum in speculo componebat 85.

Quanto labore Tullius dicendi artem consecutus 88.

Pro Quinto Ligario orante Cicerone Cesar[ERROR: no reftable :] absoluit, quem damnare decreuerat 92.

Cicero initio dicendi excandescebat 92.

Pronostica[ERROR: no reftable :] eloquentię Platonis 134.

Aristotelem quoque eloquentissimum fuisse Cicero testatur 139.

Pedes in oratione soluta 139.

Ocium. Solonis lex Ariopagitis[ERROR: no reftable :] mandat de inertibus ac desidiosis supplicium sumere 23.

Pericles epulari eos et in ocio esse iussit, quibus alba faba sortito obuenisset 54.

Se maxime penitere dixit Cato, siqua dies ei per incuriam inanis effluxisset 92.

Ocioso

-- KK2-367 --

opponitur quod timeat: Alcybiadis in contione uehementiam, in Termopilis[ERROR: no reftable :] Lacedemonum erumnas, in Thracia Perdicę labores 26.

Honor. Reuerentia a pud Romanos erga mulieres 8.

Alcybiades et ab inimicis honoratus 30.

Mos petendi magistratum 37.

Dictatori equo uti nefas fuit ante Fabium dictatorem 56.

Scipio Africanus ędilis declaratus ante ętatem lege definitam 75.

Capta Carthagine, cum inter duos contentio esset pro corona murali incertusque esset, uter prior murum inscendisset, ambos donauit 75.

Scipionis modestia in repudiandis honoribus 79.

Censoris officium 93.

Censurępotestas 105.

Duo ędilium ordines 133.

Cato sibi honorem deferri ab Antiochenis lasciuientibus ratus, audiuit Demetrio, Pompei seruo, illum parari etc. 65.

Quanta patienda rempublicam gerenti 87.

Honor Platoni habitus, cum in Siciliam ad Dionysium concessisset 138.

Aristoteli in patria Stagira 138.

Ornatus. Lycurgi dictum, quod Lacedemones comam nutrientes pulchri uenustiores fierent, deformes ferociores 14.

Intonsos capillos nutrire Lycurgus instituit etc. 117.

Lysander uestes preciosas a Dionysio suis filiabus missas recusauit dicens: Vereor, ne per has deformiores appareant 117.

Obedientia subiectorum disciplina est principis. Theopompus rex dicente quodam eo stare Spartam, quod reges imperare scirent: Immo, inquit, quia ciues imperio obedirent 15.

Non ob aliud ualidiorem phalangem censebat Agesilaus quam ut per obedientiam ordinem seruet 29.

Odor suauis de corpore Alexandri exhalabat 41.

Sophoclea ciuitas plena odoribus 105.

Obstinatio. Seueritas Catonis 59.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.