Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro


Magister. Aristippus percunctanti Dyonisio: Cur philosophi diuitum limina terunt, philosophorum uero diuites non ita Quod illi, inquit, sciunt quibus indigent, isti nesciunt. Indignanti cuidam ac dicenti, quod philosophos cerneret semper obsidere diuitum fores - Et medici, inquit, languentium ianuas frequentant [ERROR: no reftable page:]22. Interrogánti Dionysio ad quid uenisset: Vt, inquit, quę non habeo, accipiam [ERROR: no reftable page:]23. Mitrodidactus, id est amatredoctus [ERROR: no reftable page:]23. Aristoteles tria dicebat pueris esse ms-270v/ necessaria: ingenium, exercitationem, disciplinam. Interrogatus, quo pacto egregie proficerent - Si excellentiores, ait, prosequentes tardiores non attendant [ERROR: no reftable page:]47. Sophocles, Amphiclidę filius, legem tulerat, ut nequis philosophorum pręesset scholę, nisi id senatus ac plebs decreuisset. Qui secus faceret, capitale esset. Aristotelles[ERROR: no reftable :] de Theophrasto et Calisthene fertur dixisse, quod de illo et Xenocrate Plato: alterum freno, alterum egere calcaribus [ERROR: no reftable page:]48. Licon aiebat oportere adiungi pueris pudorem et laudis studium uelut equis calcar atque frenum [ERROR: no reftable page:]51. Demetrius iuuenes asserebat oportere domi quidem parentes, in [ERROR: no reftable :]Pudor itineribus autem occursantes, in solitudine se ipsos reuereri [ERROR: no reftable page:]52. Antisthenes commorans in Pyreo quotidie XL stadiis emensis KK2-283 audiebat Socratem. Interrogatus, cur paucos haberet discipulos Quod, inquit, argentea illos uirga eiicio. Cur in discipulos acriter inueheretur - Et medici, inquit, in languidos [ERROR: no reftable page:]54. Adolescenti se illi in disciplina dare uolenti an interroganti, qua re sibi opus esset Libro, inquit, nouo et stilo nouo nouaque tabella, animum, scilicet significans [ERROR: no reftable page:]54. Interrogatus, quęnam esset [ERROR: no reftable :] disciplina magis necessaria - Mala, inquit, dediscere [ERROR: no reftable page:]54. Diogenes perseuerantia uicit, ut ab Antisthene in disciplinam susciperetur, cum ille neminem reciperet [ERROR: no reftable page:]55. Diogenes oratores arguebat, quod studerent iusta dicere, non autem facere. Captus ac uenditus, cum rogaretur, quid sciret agere, respondit scire se uiris imperare atque ad pręconem: Prędica, inquit, quisnam sibi dominum emere uult [ERROR: no reftable page:]56. Quomodo Xeniadę, emptoris sui, filios instituit [ERROR: no reftable page:]56. Laudabatur puer ad illum adductus, quod ingenio excelleret essetque optimis moribus. Quid ergo, inquit, me indiget? [ERROR: no reftable page:]59. Xeniades emptum filiis pręceptorem dedit et domui pręfecit, et ait: Bonus demon domum meam intrauit [ERROR: no reftable page:]60. Polemon ad Zenonem, cum illum audiret - Non latet nos, Zeno, ait, te per horti ianuas irrepere furarique dogmata eaque Phoenicum tibi more circumdare. Optimus ille quidem qui paret recta docenti [ERROR: no reftable page:]65. Oleo sedem non tergendam, id est seruis non blandiendum [ERROR: no reftable page:]82.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.