Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro


Mors. Thales uitam nihil a morte differre dixit. Et cum quispiam diceret: Cur ergo non moreris? - Quia nihil differt, inquit [ERROR: no reftable page:]6. Solon moriens in Cypro Salaminam ossa sua transferenda mandauit et in cinerem soluta per prouinciam spargenda [ERROR: no reftable page:]9. Chilo

-- KK2-281 --

mortuus immodica lętitia [ERROR: no reftable page:]10. Pherecidem aiunt e monte Coricio se deiecisse, alii a pediculis consumptum [ERROR: no reftable page:]15. Anaxagoras indignanti homini, quod in alieno solo moreretur: Bono, inquit, esto animo. Idem enim undique in infernum descensus est. Filiorum morte audita: Sciebam inquit, me genuisse mortales. Socrates referenti, quod illum Athenienses mori decreuissent: Et natura illos, inquit. Dicente sibi uxore: Iniuste morieris - An tu, inquit, iuste malles? Post diem tertium se moriturum dixit. Noluit pallio preciosiore inuolui quam quo utebatur uiuens [ERROR: no reftable page:]19. Fertur Xenophon coronatus sacrificasse, et cum filium corruisse didicit, coronam deposuisse. Vbi uero acriter pugnantem ms-270r / oppetiisse comperit, eam rursus capiti imposuisse [ERROR: no reftable page:]2. Aristippus, cum naui tempestate iactatus timeret et quidam quęreret: Cur uos periti timetis, nos imperiti non metuimus? - Non enim de eadem anima metuimus [ERROR: no reftable page:]22. Xenocrates moritur noctu, cum in sartaginem forte offendisset [ERROR: no reftable page:]40. Bion cuncta perpeti magis quam mori paratus [ERROR: no reftable page:]44. Carneades hausto ueneno mortuus est [ERROR: no reftable page:]44. Demetrius ab aspide manu morsus ex uita migrauit [ERROR: no reftable page:]52. Antisthenes rogatus, quidnam apud homines esset beatius: Felicem, inquit, mori [ERROR: no reftable page:]54. Diogenes aliquando ad Anthistenem[ERROR: no reftable :]ęgrotantem intrauerat siccam habens. Ad quem ille cum diceret: Quis me doloribus absoluet - Ille ostensa sicca: Hic, inquit. Et ille: Doloribus, dixi, non uita [ERROR: no reftable page:]55. Diogenes Perdica comminante, nisi ad se pergeret, illum se occisurum: Nihil, inquit, magnum facies. Nam et cantharus et phalangium id facerent [ERROR: no reftable page:]57. Interrogatus, an mala esset mors - Quo nam, inquit, modo mala, quam pręsentem non sentimus? [ERROR: no reftable page:]59. De morte eius uaria opinio: alii quod bouis pedem crudum comederit, alii quod spiritum continuerit, alii a cane morsum, cum polipum eis partiret [ERROR: no reftable page:]60. Crates morti proximus: Perge, inquit, iam, amice, perge ad inferni sedes [ERROR: no reftable page:]61. Zeno ob parsimoniam uictus XC uitę anno excessit incolumis atque integer ac sine morbo [ERROR: no reftable page:]65. Rationabiliter aiunt sapientem se ipsum educturum ex uita et KK2-282 patrię et amicorum causa [ERROR: no reftable page:]74. Aristo, cum caluus esset, ęstum solis excępisse capite atque ita functum esse [ERROR: no reftable page:]77. Cleantes iam senex inedia se confecit [ERROR: no reftable page:]78. Chrysippum alii uino, alii risu nimio expirasse [ERROR: no reftable page:]79. Stramenta semper habenda colligata. Peregre proficiscenti non redeundum [ERROR: no reftable page:]82. Pythagoras persecutores fugiens ante agrum fabis plenum substitit, malens occidi quam fabas calcare [ERROR: no reftable page:]84. Heraclitus, cum se fimo quidem, in quem ingressus fuerat, eximere non posset, a canibus discerpitur [ERROR: no reftable page:]89. Epicurum obisse calculo urinę exitum impediente [ERROR: no reftable page:]100. Quod mors nihil ad nos, et uanus qui illam timet [ERROR: no reftable page:]109. Mors nihil ad nos. Quod enim dissoluitur, sensu priuatur; quod autem sensu caret, nihil ad nos [ERROR: no reftable page:]110.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.