Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[ERROR: no reftable :]LAERTIVS
Mundus. Duo principia malum et bonum demonem [ERROR: no reftable page:]3. Mundum genitum mortalemque [ERROR: no reftable page:]4. Anaximander primus terrę ac maris circuitus descripsit et spheram construxit [ERROR: no reftable page:]16. Anaxagoras: Omnia simul erant; accessit mens eaque composuit. Mundus ex atomis [ERROR: no reftable page:]16. Cęlum dixit ex lapidibus compositum [ERROR: no reftable page:]17. Plato duo principia ponit: Deum et materiam. Mundum ex elementis et quę in mundo sunt. Item a Deo conditum et animatum [ERROR: no reftable page:]35, [ERROR: no reftable page:]36. Ex omnibus, quę subsisterent corporibus, factum esse cęlum opinatur [ERROR: no reftable page:]36. Aristoteles quintum elementum esse dicit ex quo sunt cęlestia [ERROR: no reftable page:]48. De physica ratione. De mundo. Sol, causę, ms-268v mathematici. Duo principia: faciens ac patiens. / Corpus [ERROR: no reftable page:]74. De elementis. De cęlo. De mundo, quod corruptibilis sit [ERROR: no reftable page:]75. Materia uel substantia [ERROR: no reftable page:]76. Iris. Cometę. Pluuia. Pruina. Grando. Nix. Corruscatio. Tonitrus. Fulmen. Typhon. Pręster. Circuli. Zodiacus. Zonę V [ERROR: no reftable page:]76. Pythagoricis placet principium omnium esse monadem. Elementa. Mundus. Terra. Antipodes. Aer. Ęther. Sydera [ERROR: no reftable page:]83. Empedocles ait cęlum ipsum chrystalli optinere speciem [ERROR: no reftable page:]86. Hippasus ait diffinitum esse tempus mundanę mutationis [ERROR: no reftable page:]87. Heraclitus unum esse mundum eumque ex igne nasci et rursus per quosdam ambitus per uices hoc omne sęculum ignescere. Id autem fato fieri atque hoc omne esse finitum [ERROR: no reftable page:]89. Xenophanes: mundos infinitos esse neque uariabiles dixit [ERROR: no reftable page:]90. Parmenides uero esse elementa dixit ignem et humidum. Illum opificis, hoc materię tenere ordinem [ERROR: no reftable page:]90. Melisso uisum est hoc omne infinitum esse et immutabile atque immobile et unum sibi ipsi simile ac plenum motumque non esse, uerum uideri esse [ERROR: no reftable page:]91. Zeno Eleates mundos plures esse dixit uacuumque non esse. Leucippus infinita omnia et in se ipsa commutari etc. mundosque infinitos esse [ERROR: no reftable page:]91. Idem putat Democritus. Principia autem esse atomos [ERROR: no reftable page:]92. Diogenes Apolloniates ait elementum esse aerem, mundos infìnitos et inane infinitum densumque aerem

-- KK2-278 --

et rarescentem mundos gignere. Nihil ex eo quod non sit fieri neque in id quod minime sit corrumpi [ERROR: no reftable page:]94. Ex nihilo nihil etc. Est semper tale, fuit et erit. Locus et inane sit necesse est. Alioquin corpora non haberent, ubi se mouerent. Omne istud infinitum esse. Atomi. Mundi infiniti. Motus [ERROR: no reftable page:]100. Atomus uisibilis. Atomi magnitudo et motus. Infinitum [ERROR: no reftable page:]103. Vacuum motum solummodo corporibus prębet [ERROR: no reftable page:]104. Mundos interire [ERROR: no reftable page:]104. Quid sit mundus. Quod infiniti sint mundi.
Miracula. Epimenides pestilentiam sedauit [ERROR: no reftable page:]14. Lapis de cęlo lapsus [ERROR: no reftable page:]17. Diogenes, cum adolescentem quendam plurimi inspicerent, ille sinum lupinis complens se incuruabat. Multitudine in eum conuersa, mirari se quomodo illo dimisso se intuerentur [ERROR: no reftable page:]58. Empedocles quoque pestilentiam sedauit [ERROR: no reftable page:]85. Heraclides ait ex luna aliquando cecidisse hominem [ERROR: no reftable page:]86. Terrę motus apud quos crebro contingunt, admirationi non sunt. Sol itidem quìa quotidie cernitur [ERROR: no reftable page:]96. Timon ad eum qui cuncta mirabatur: Quid autem non miraris, inquit, quia tres cum simus, quattuor tantum habemus oculos [ERROR: no reftable page:]98.
Matrimonium. Thales noluit inire connubium, et cur filios non procrearet, interrogatus, filiorum amore non se teneri respondit [ERROR: no reftable page:]5. Vxorem humilem apparatu modico ducendam [ERROR: no reftable page:]10. Pitacus[ERROR: no reftable :] pari nubendum consulit [ERROR: no reftable page:]11. Filias ętate ms-269r/ uirgines, sensu mulieres nuptui loca. Vxorem sibi parem eligendam [ERROR: no reftable page:]12. Socrates interrogatus, esset ne uxor ducenda? Vtrumuis, inquit, egeris, penitentia non carebis [ERROR: no reftable page:]19. Menedemus, quod uxor ducenda sit sapienti [ERROR: no reftable page:]28. Bias[ERROR: no reftable :] Boristhenites: Si turpem duxeris, habebis poenam, sin formosam, communis erit [ERROR: no reftable page:]43, [ERROR: no reftable page:]44. Sapientem ducturum uxorem liberorum causa [ERROR: no reftable page:]54. Diogenes laudabat eos, qui uxores ducturi fuissent et non ducerent [ERROR: no reftable page:]56. Dicebat uxores communes oportere, nuptias nihil appellans [ERROR: no reftable page:]60. Hipparchia nulli nubere maluit quam Crati philosopho, ob hoc tantum quia philosophus et ipsa philosophiam didicit [ERROR: no reftable page:]62. Placet Stoicis uxores esse communes [ERROR: no reftable page:]74. Pythagoras uidisse se ait apud inferos eos cruciari qui suis uxorìbus congredi

-- KK2-279 --

nollent [ERROR: no reftable page:]82. Theana, Pythagorę mater, rogata[ERROR: no reftable :], quando mulier a uiro munda sit, dixisse fertur: a suo quidem continuo, ab alienis uero nunquam [ERROR: no reftable page:]83. Apud Persas filiabus misceri legitimum est, quod Gręcis nefarium existimatur. Idem uxores habent communes [ERROR: no reftable page:]96. Mulieri non congressurum sapientem quam leges interdicant [ERROR: no reftable page:]108.
Magnanimus. Ad solem sedenti Diogeni assistens Alexander ait: Pete a me quod uis. At ille: Noli, inquit, mihi umbram facere [ERROR: no reftable page:]57. Heraclitus fratri cessit regnum [ERROR: no reftable page:]89.
Maledicus. Amico noli maledicere, ne inimico quidem [ERROR: no reftable page:]10. Socrates dicenti Alcibiadi non esse tolerabilem Xantippen adeo morosam: Atque, ait, ego hisce iam pridem assuetus sum, ac si iugiter sonum troclearum hauriam. An uero tu non toleras clamore perstrepentes anseres. Illo dicente: At mihi oua pullosque pariunt - Et mihi, inquit, Xantippe filios gignit [ERROR: no reftable page:]19. Aristippus, cum aliquando conuitiis ageretur, abibat. Insectore[ERROR: no reftable :] uero persequente ac dicente: Cur fugis? Quoniam inquit, maledicendi tu potestatem habes, ego abeundi [ERROR: no reftable page:]22. In Platonem conuitia [ERROR: no reftable page:]31. In Aristotelem [ERROR: no reftable page:]46. Aristoteles ei a quo conuitiis agebatur [Insectatore uero persequente ac dicente: Cur fugis] [ERROR: no reftable :] postremo dicenti: Num te satis obtudi - Hercules, inquit, non tibi animum intendi [ERROR: no reftable page:]74. Cum audisset se a quodam maledictis lacessitum[ERROR: no reftable :] - Absentem, inquit etiam uerberat [ERROR: no reftable page:]47. Antisthenes, cum audisset Platonem aliquando sibi maledicere: Regium, inquit, est male audire, cum benefeceris [ERROR: no reftable page:]54. Eos hortabatur qui maledictis incesserentur, tolerare magis quam si lapidibus se quispiam ageret [ERROR: no reftable page:]54. Diogenes circumstantibus se adolescentibus atque dicentibus: Cauebimus, ne mordeas nos - Bono, inquit, estote animo, filioli. Canis betas minime manducat [ERROR: no reftable page:]57. Rogatus, quę nam perniciosissime morderet bellua: Ex feris, inquit, obtrectator, ex mitioribus autem adulator [ERROR: no reftable page:]58. Crates scorta ex industria insectabatur maledictis, una et se ipsum exercens ms-269v / ad perferenda conuitia. Conuerso ad solem uultu non loquendum id est maioribus non detrahendum [ERROR: no reftable page:]82.

-- KK2-280 --


Mollis. Diogenes ei qui a famulo calciabatur: Nondum, ait, beatus es, nisi te etiam abstergat. Hoc autem erit, si mancus fueris [ERROR: no reftable page:]57. De illo qui se nimio studio componeret et quandoque uehiculum quoddam lente segniterque transcenderet: Merito, inquit, suspectum habet lutum. Neque enim se in illo uelut in speculo intueri potest [ERROR: no reftable page:]64. Zeno cuidam unguentis delibuto: Quis, ait, mulierem olet [ERROR: no reftable page:]65. Chrysippus multa turpia et obscena scripsisse dicitur [ERROR: no reftable page:]79.
Mulcta. Non peccantes modo, uerum etiam peccare gestientes puni [ERROR: no reftable page:]13.
Militaris uirtus. Qui in pręlio occubuissent, Solon pręmiis illustrandos pręcepit filiosque illorum publice alendos atque erudiendos [ERROR: no reftable page:]8. Architam Pythagoricum, cum exercitui pręesset, nunquam fuisse superatum [ERROR: no reftable page:]86. Zeno Eleates a Nearco[ERROR: no reftable :] tyranno comprehensus, cum de consciis interrogaretur, omnes illius amicos nominauit, ad aurem autem se ei loqui uelle ostendens mordicum[ERROR: no reftable :] apprehensam dentibus perforauit [ERROR: no reftable page:]92.
Medicinę quinque species: medicabilis, chyrurgica, dietica, 3 morborum ratio, doloris liberatio [ERROR: no reftable page:]36. Diogenes, cum uidisset ignauum luctatorem medicinam profitentem: Quid hoc, inquit. Num ut eos qui te aliquando uicerunt, nunc ipse deiicias [ERROR: no reftable page:]59.
Musica. Socrates fidibus canere didicit, quando illi opportunum fuit, minime pudendum dicens, quod quisque nesciat, discere [ERROR: no reftable page:]19. Musice[ERROR: no reftable :] tres diuisiones: cantu, cantu et pulsu, pulsu tantum [ERROR: no reftable page:]36. Diogenes cytharedum qui semperab auditoribus deserebatur, ita salutabat: Salue, galle; illo autem dicente cur ita: Quia, inquit, canens omnes excitas [ERROR: no reftable page:]58. Ad eum qui musicam sibi pręferebat ait: Nam uirorum sententiis bene se habent urbes atque domus, non cantibus nec pulsibus [ERROR: no reftable page:]63. Cantibus ad lyram utendum laudeque deorum uirorumque pręstantium [ERROR: no reftable page:]82.
Mors. Thales uitam nihil a morte differre dixit. Et cum quispiam diceret: Cur ergo non moreris? - Quia nihil differt, inquit [ERROR: no reftable page:]6. Solon moriens in Cypro Salaminam ossa sua transferenda mandauit et in cinerem soluta per prouinciam spargenda [ERROR: no reftable page:]9. Chilo

-- KK2-281 --

mortuus immodica lętitia [ERROR: no reftable page:]10. Pherecidem aiunt e monte Coricio se deiecisse, alii a pediculis consumptum [ERROR: no reftable page:]15. Anaxagoras indignanti homini, quod in alieno solo moreretur: Bono, inquit, esto animo. Idem enim undique in infernum descensus est. Filiorum morte audita: Sciebam inquit, me genuisse mortales. Socrates referenti, quod illum Athenienses mori decreuissent: Et natura illos, inquit. Dicente sibi uxore: Iniuste morieris - An tu, inquit, iuste malles? Post diem tertium se moriturum dixit. Noluit pallio preciosiore inuolui quam quo utebatur uiuens [ERROR: no reftable page:]19. Fertur Xenophon coronatus sacrificasse, et cum filium corruisse didicit, coronam deposuisse. Vbi uero acriter pugnantem ms-270r / oppetiisse comperit, eam rursus capiti imposuisse [ERROR: no reftable page:]2. Aristippus, cum naui tempestate iactatus timeret et quidam quęreret: Cur uos periti timetis, nos imperiti non metuimus? - Non enim de eadem anima metuimus [ERROR: no reftable page:]22. Xenocrates moritur noctu, cum in sartaginem forte offendisset [ERROR: no reftable page:]40. Bion cuncta perpeti magis quam mori paratus [ERROR: no reftable page:]44. Carneades hausto ueneno mortuus est [ERROR: no reftable page:]44. Demetrius ab aspide manu morsus ex uita migrauit [ERROR: no reftable page:]52. Antisthenes rogatus, quidnam apud homines esset beatius: Felicem, inquit, mori [ERROR: no reftable page:]54. Diogenes aliquando ad Anthistenem[ERROR: no reftable :]ęgrotantem intrauerat siccam habens. Ad quem ille cum diceret: Quis me doloribus absoluet - Ille ostensa sicca: Hic, inquit. Et ille: Doloribus, dixi, non uita [ERROR: no reftable page:]55. Diogenes Perdica comminante, nisi ad se pergeret, illum se occisurum: Nihil, inquit, magnum facies. Nam et cantharus et phalangium id facerent [ERROR: no reftable page:]57. Interrogatus, an mala esset mors - Quo nam, inquit, modo mala, quam pręsentem non sentimus? [ERROR: no reftable page:]59. De morte eius uaria opinio: alii quod bouis pedem crudum comederit, alii quod spiritum continuerit, alii a cane morsum, cum polipum eis partiret [ERROR: no reftable page:]60. Crates morti proximus: Perge, inquit, iam, amice, perge ad inferni sedes [ERROR: no reftable page:]61. Zeno ob parsimoniam uictus XC uitę anno excessit incolumis atque integer ac sine morbo [ERROR: no reftable page:]65. Rationabiliter aiunt sapientem se ipsum educturum ex uita et KK2-282 patrię et amicorum causa [ERROR: no reftable page:]74. Aristo, cum caluus esset, ęstum solis excępisse capite atque ita functum esse [ERROR: no reftable page:]77. Cleantes iam senex inedia se confecit [ERROR: no reftable page:]78. Chrysippum alii uino, alii risu nimio expirasse [ERROR: no reftable page:]79. Stramenta semper habenda colligata. Peregre proficiscenti non redeundum [ERROR: no reftable page:]82. Pythagoras persecutores fugiens ante agrum fabis plenum substitit, malens occidi quam fabas calcare [ERROR: no reftable page:]84. Heraclitus, cum se fimo quidem, in quem ingressus fuerat, eximere non posset, a canibus discerpitur [ERROR: no reftable page:]89. Epicurum obisse calculo urinę exitum impediente [ERROR: no reftable page:]100. Quod mors nihil ad nos, et uanus qui illam timet [ERROR: no reftable page:]109. Mors nihil ad nos. Quod enim dissoluitur, sensu priuatur; quod autem sensu caret, nihil ad nos [ERROR: no reftable page:]110.
Mendacium. Aristoteles interrogatus, quid mendaces lucrarentur: Vt, cum uera, inquit, dixerint, non illis credatur [ERROR: no reftable page:]46. Quomodo persuaserit Pythagoras se ad inferos fuisse [ERROR: no reftable page:]83.
Magister. Aristippus percunctanti Dyonisio: Cur philosophi diuitum limina terunt, philosophorum uero diuites non ita Quod illi, inquit, sciunt quibus indigent, isti nesciunt. Indignanti cuidam ac dicenti, quod philosophos cerneret semper obsidere diuitum fores - Et medici, inquit, languentium ianuas frequentant [ERROR: no reftable page:]22. Interrogánti Dionysio ad quid uenisset: Vt, inquit, quę non habeo, accipiam [ERROR: no reftable page:]23. Mitrodidactus, id est amatredoctus [ERROR: no reftable page:]23. Aristoteles tria dicebat pueris esse ms-270v/ necessaria: ingenium, exercitationem, disciplinam. Interrogatus, quo pacto egregie proficerent - Si excellentiores, ait, prosequentes tardiores non attendant [ERROR: no reftable page:]47. Sophocles, Amphiclidę filius, legem tulerat, ut nequis philosophorum pręesset scholę, nisi id senatus ac plebs decreuisset. Qui secus faceret, capitale esset. Aristotelles[ERROR: no reftable :] de Theophrasto et Calisthene fertur dixisse, quod de illo et Xenocrate Plato: alterum freno, alterum egere calcaribus [ERROR: no reftable page:]48. Licon aiebat oportere adiungi pueris pudorem et laudis studium uelut equis calcar atque frenum [ERROR: no reftable page:]51. Demetrius iuuenes asserebat oportere domi quidem parentes, in [ERROR: no reftable :]Pudor itineribus autem occursantes, in solitudine se ipsos reuereri [ERROR: no reftable page:]52. Antisthenes commorans in Pyreo quotidie XL stadiis emensis KK2-283 audiebat Socratem. Interrogatus, cur paucos haberet discipulos Quod, inquit, argentea illos uirga eiicio. Cur in discipulos acriter inueheretur - Et medici, inquit, in languidos [ERROR: no reftable page:]54. Adolescenti se illi in disciplina dare uolenti an interroganti, qua re sibi opus esset Libro, inquit, nouo et stilo nouo nouaque tabella, animum, scilicet significans [ERROR: no reftable page:]54. Interrogatus, quęnam esset [ERROR: no reftable :] disciplina magis necessaria - Mala, inquit, dediscere [ERROR: no reftable page:]54. Diogenes perseuerantia uicit, ut ab Antisthene in disciplinam susciperetur, cum ille neminem reciperet [ERROR: no reftable page:]55. Diogenes oratores arguebat, quod studerent iusta dicere, non autem facere. Captus ac uenditus, cum rogaretur, quid sciret agere, respondit scire se uiris imperare atque ad pręconem: Prędica, inquit, quisnam sibi dominum emere uult [ERROR: no reftable page:]56. Quomodo Xeniadę, emptoris sui, filios instituit [ERROR: no reftable page:]56. Laudabatur puer ad illum adductus, quod ingenio excelleret essetque optimis moribus. Quid ergo, inquit, me indiget? [ERROR: no reftable page:]59. Xeniades emptum filiis pręceptorem dedit et domui pręfecit, et ait: Bonus demon domum meam intrauit [ERROR: no reftable page:]60. Polemon ad Zenonem, cum illum audiret - Non latet nos, Zeno, ait, te per horti ianuas irrepere furarique dogmata eaque Phoenicum tibi more circumdare. Optimus ille quidem qui paret recta docenti [ERROR: no reftable page:]65. Oleo sedem non tergendam, id est seruis non blandiendum [ERROR: no reftable page:]82.
Malus. Tribunali publicisque suggestis Solonis decreto arcetur [ERROR: no reftable page:]8. Theodorus furto, adulterio, sacrilegio usurum sapientem, cum tempestiuum erit [ERROR: no reftable page:]25. Iniquitas in tria scinditur: lex mala, legis bonę pręuaricatio, lex nulla [ERROR: no reftable page:]38. Aristoteles ait uitium ad miseriam et infelicem uitam sufficere [ERROR: no reftable page:]48. Diogenes musicos in ius uocabat, quod cum lyrę cprdas congrue aptarent, animi mores inconcinnos haberent [ERROR: no reftable page:]56. Intuitus aliquando centauros duos pessime pictos ait: Quis horum deterior est [ERROR: no reftable page:]58. Dicenti malum esse uiuerems-271r - Non, inquit, uiuere malum est, sed male uiuere [ERROR: no reftable page:]58. Zeno dixit inimicos et alienos inuicem qui probitati non studeant, e contra amicos qui student [ERROR: no reftable page:]66. Malum et impium sine Deo esse. Quod duplici ratione accipitur, siue quod Deo contrarius dicatur siue quod aspernetur Deum [ERROR: no reftable page:]72.

-- KK2-284 --


Minas nemini intendas, ait Chilo. Esse enim muliebre [ERROR: no reftable page:]10.
Mensura. Geometrię pręcepta primum a Thalete tradita [ERROR: no reftable page:]5. Pyramides mensus est umbram asseruando [ERROR: no reftable page:]5. Pythagoras geometriam perfecisse dicitur, Moeris initia inuenisse [ERROR: no reftable page:]82. Pythagoras hecatuOnben [ERROR: no reftable :] immolauit, cum inuenisset triangulum orthogonii latus tantundem ualere, quantum quę illum contineret [ERROR: no reftable page:]82. Primus Gręcis pondera mensurasque inuenit [ERROR: no reftable page:]82.
Memoria. Cleantem Zeno cęreis durioribus tabulis comparasse solebat, quę uix quidem et cum difficultate, quę inscripta fuerint, seruant diutius [ERROR: no reftable page:]66. Phantasia est impressa in animo nominis figura. Differt phantasia a phantasmate. Phantasię sensibiles et non sensibiles, rationales et irrationales [ERROR: no reftable page:]67.
Mulier. Diogenes, cum uidisset alinquando mulieres ex oliuę arbore suffocatas: Vtinam, inquit, arbores cęterę fructum huiusmodi tulissent [ERROR: no reftable page:]58. Hipparchia philosophiam didicit [ERROR: no reftable page:]62.
Magus. Pythagoram magia insignem dixit Timon [ERROR: no reftable page:]84. Empedocles dicitur magiam exercuisse et professus pharmaca, quibus et morbi et senectus arceantur, et uentorum uel noxii pellantur flatus uel salubres ac lęti adhibeantur, mortui item reuiuiscant [ERROR: no reftable page:]85.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.