Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

AVLVS GELIVS

Multitudo. Copiantur pro abundant 100.

Miraculum. In regionibus citra Hiberum mons ex sale mero magnus quantum demas tantum accrescit 17.

Serpens inusitatę magnitudinis

-- KK2-267 --

in Africa apud Bargadam 1 fluuium ab Attilio Regulo totius exercitus conflictu interemptus. Eius corium Romam missum longum pedes CXX 39.

Miracula gentis Indię. Item ex foeminis mutari in mares. Item utriusque sexus hermaphroditi siue androgyni 51.

Matrimonium. Metelli Numidici sententia quod sine uxoribus esse non possumus 3.

Socrates Xantippę[ERROR: no reftable :] uxoris iurgiis exercitus patientiam didicit. Varro in satyra: Vitium, inquit, uxoris aut ferendum aut tollendum est 8.

Matronę petierunt, ne plures uxores unus uir haberet, sed potius plures uiros una uxor 10.

Vxorem et liberos habens in honore pręlatus senioribus 14.

Mariti senis super uxore diuite atque deformi querela, quod coactus ab ea ancillam suspectam uenum dederit 17.

Quam infelix est, qui in egestate quęrit liberos 18.

Quod nullę fuerint rei uxorię actiones in urbe ante Carbilianum[ERROR: no reftable :] diuortium. Spurius Carbilius[ERROR: no reftable :] Ruga diuortium cum uxore fecit, quia liberi ex ea corporis uitio non gignerentur 28.

De iure atquemore ueterum sponsaliorum 28.

Bias: Si pulchram duxeris, habebis communem, si deformem, habebis poenam. Mediocris ergo forma eligenda est, quam Ennius statam formam appellat 35.

Artemisia Mausolum uirum amasse fertur supra omnis amorum fabulas ultraque affectionis humanę fidem. Ossa cineremque defuncti mixta odoribus contusaque in pulueris faciem aquę indidit ebibitque. Sepulchrum illi posuit memoratissimum. Agonem in laudibus eius dicundis certantium statuit propositis pręmiis. Certauit Theopompus, Theodectes, Naucrites[ERROR: no reftable :], Isocrates. ms-265r Vicit Theopompus 59.

In adulterio uxores deprehensas ius fuisse maritis necare 62.

Spurius Carbilius[ERROR: no reftable :] Ruga primus Romę diuortium cum uxore fecit, quod sterilis esset 107.

Mores. Polytropia, id est multiplices ac uarii mores 67.

Magnanimus. Fabricius aurum contempsit pauper et nihil sibi defuturum dixit, quamdiu sensibus corporis obstiterit atque imperarit 7.

Gracchus munera contemnens 90.

Subnixo animo, id est magno et sublimi 99.

Maledicus. Cum inquinatissimis non esse conuitio decertandum 41'. Puniendis peccatis tres rationes philosophi attribuunt 41.

In uoces

-- KK2-268 --

petulantiores publice uindicatum 57.

Contumeliam factum itur 58.

Insectanter et grauiter uituperari minus turpe esse quam exigue atque frigide laudari 112.

Mollis. Mollities oculorum et corporis ab Archesilao philosopho cuidam opprobrata 22.

Qui coram censore nimis sonore oscitauit, prope fuit ut plecteretur, nisi uitium excusasset, quod oscedo dicitur 32.

Cur genus hominum, quod Dionysiacos technitas, id est artifices Bacchanales apellamus, improbis esse moribus consueuerunt 119.

Mulcta. Attilii Reguli a Carthaginensibus [ERROR: no reftable :] capti supplicia 39.

De quorundam supplicio 56.

Mulcta suprema, mulcta minima 63.

Mulcta unde dicta 64.

Lictor unde dicitur. Viator inter lictores 69.

Contra legem talionis 117, 118.

Acerbitas plerunque ulciscendi malefìcii, bene atque caute uiuendi disciplina est 118.

Militaris uirtus. Sicinius Dentatus ob fortitudinem appellatus Achilles Romanus etc. de illo 13.

Philippus et Sertorius membrorum lęsione lętantes ob partam gloriam 20.

Quintus Ceditius[ERROR: no reftable :] mortis contemptor. Item Leonidas Lacedemonius 23.

Romani regem Pyrrum certiorem fecerunt, ut uenenum caueret a suis; se enim nolle cum illo insidiis contendere, sed armis 23.

Siquis equum haberet gracilentum inter Romanos equites, impolitię, id est incurię notabatur 31.

Non in phaleris et ornamentis uirtutem militum consistere 33.

De coronis militaribus 33.

Valerius Coruinus Gallum prouocatorem superat coruo adiuuante 53.

Titus Manlius Torquatus - a torque, quam induit interempto Gallo prouocatore 53.

Par uigor populi Romani et Poeni 63.

Cum Philippus Athenienses pręlio superasset, Demosthenes effugit. Quod sibi obiectum sic diluit dicens: Vir fugiens et denuo pugnabit 106.

Medicus. Anates Ponticas remedium esse contra uenenum. Mithridates ueneno necari non potuit 105.

Errant medici qui uenas pro arteriis nominant, dum febrim explorant. Venę enim sunt immobiles, ex quibus sanguis tantum emitti solet. Arterię autem motu ac pulsu habitum et modum febrium demonstrant 110.

Musica. Lacedemonii in acie tibiis usi. Halyates[ERROR: no reftable :] rex fidicinis, fistula Gracchus in contione 5.

Quędam tibiarum incentiones ischiacis

-- KK2-269 --

medentur 31.

ms-265v

Neruias in fidibus brumali die alias digitis pelli, alias sonare 52.

Accentus, prosodia, notę uocum, uocum moderamenta, accentiunculę, uoculationes 84.

Quare pueri Atheniensium tibiis canere desierint, cum id ex more pręmio diu coluissent 91.

Geometria canonica, id est regularis longitudines et latitudines uocis emetitur. Longior mensura uocis ptnífyioa sic!, id est modulus, altior |Li£Aoa, id est modulatio cantus 99.

Historia super fidicine Arione 99.

Mors nihil ad nos iuxta Epicurum 13.

Quęstio quando moriens moreretur: cum iam in morte esset an tum etiam cum in uita foret 41.

Euripides poeta a canibus laceratus 92.

Liticines, siticines, sicinistę 118.

Mendacium. Aliud est mendacium dicere, aliud mentiri 66.

Vanus, id est mendax et infidus 108.

Magister. Philippus ad Aristotelem scribens, letari se dicit, non tam quod sibi filius natus sit quam quod natus sit uitę suę temporibus, a quo bene educatum eruditumque iri speraret 51.

Mutatio rerum. Ex foeminis mutari in mares non est fabulosum 51.

Malus. Qui Dianę templum incenderat ob sui memoriam, ne a quoquam nominaretur, decretum 12.

Mensura. Geometrę figuras habent. Planum quod latum et longum est. Solidum quod etiam altum est. Quod cubus et quadrantal dicitur 8.

Partes geometrię: prospectiua, dimensiua, regularis 98.

Mulier. Inter matronam et matremfamilias 109.

Magus. Voce et lingua effascinantes; alii oculis 51.

Marsi et Psylii ictibus serpentium medentes 97.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.